N.B. La numerazione dei fogli che viene qui data segue l'indicazione in rosso posta in alto a destra del foglio e trascura le indicazioni dei fogli che vi sono nel testo,
le quali stanno ad indicare che il testo in MMB 323 è stato copiato.
omissis
/ 54v / Die veneris sextodecimo februarii 1509 super regio novo Bergomi publice proclamatum fuit de mandato mag.rum d.rum Aluisii Garzoni potestatis et Francisci Venerii capitanei Bergomi, ex commissione ill.mi Dominii Venetiarum, quod aliqua sors ferri nec azalis, nec aliquod alimentum seu cibus aut potus humanus, conducatur extra territorium Bergomense, seu prefati ill.mi Dominii, sub poenis gravissimis pecuniæ et carcerationis; et hoc quia ser.mus Ludovicus rex Francorum et Mediolani dux, erat in dissentione et inimicitia cum prælibato ex.mo Dominio, et erat rumor belli futuri, qua de re fiebant utrimque multi apparatus bellici.
Die prædicto in Concilio maiori Bergomi constituti sunt decem infrascripti cives, cum plena et omnimoda libertate et potestate providendi et perficiendi omnia et singula necessaria et convenientia ad expeditionem defensionis patriæ, restaurationem murorum et impositiones talearum, etc., simul cum mag.cis d.nis Rectoribus; quia difficile erat omni hora convocare totum concilium civitatis. Sp. co. Trusardus de Callepio, eques; sp. d. Lucas de Brembate, eques; sp. d. Firmus della Valle, doctor; sp. d. Benedictus Gislandus, doctor; d.ni Petrus de Rivola, Testinus Coleonus, Guidotus Prestinarius, Iohannes de Albano, Petrus de Gromello, Guido Benalius.
Die 21 februarii suprascripti in Consilio suprascripto ordinatum fuit quod fiat descriptio omnium hominum et armorum in civitate et suburbiis Bergomi; et mandato ill.mi Dominii scripti sunt fossores seu guastatores mille in territorio bergomensi expensis bergomensium.
/ 55r / Die sabbati 10 martii 1509 d. Nicolaus Ursinus, comes Petiliani, capitaneus generalis ill.mi Dominii Venetiarum, visitavit familiariter et sine comitiva condecenti fortilitia, et post prandium Trivilio. Dum accederet Bergomum, multi milites pedestres et equestres levis armaturæ venerunt et transierunt Abduam ab agro mediolanensi versus Pontirolum; sed iam præfatus capitaneus applicaverat Stezanum; et fuit suspicio quod dicti mediolanenses vellent aggredi et capere ipsum d.num capitaneum, licet non esset bellum indictum, sed pacifice et libere per quoscumque iretur et rediretur per utrumque territorium
Die 14 marcii 1509 in Mediolano et omnibus civitatibus Dominii mediolanensis, de mandato d.ni Caroli de Ambosia, Locumtenentis generalis regis Franciæ et ducis Mediolani, proclamatum fuit publice ut, in termino trium hebdomadarum, omnes habitantes et originarii ducatus Mediolani qui quovis modo exercent militiam aut servitia militaria vel fabricant aut fabricare vel construere sciunt muros, naves aut alia tormenta lignamini vel aliqualiter rei bellicæ pertinentia, debeant rediise habitatum aut dictum ducatum aut terras præfati regi subditas; et nullus prædictorum possit discedere de prædictis terris et Dominio regio et ire ad servitia d.rum Venetorum, etiam sub poena confiscationis bonorum, et possint impune ubique interfici, etc.
Eo die Venetiis creati sunt provisores exercitus generales m.cus d.nus Georgius Cornarius procurator et Andreas Gritti similiter procurator Sancti Marci, cum exercitu in agro veronensi.
Die 28 marcii suprascripti in executione litterarum ducalium, super regio novo Bergomi fuit publice proclamatum quod nullus mediolanensis discedat ex terris Dominii Venetiarum, sine speciali licentia ipsius Dominii.
/ 55v / Die dominici octava Resurrectionis 15 aprilis 1509 pedites et equites regis præfati venerunt citra Adduam et excurrerunt per vallem sancti Martini, Insulam, planitiem bergomensem et territorium Trivilii, ubi prope muros Trivilii venerunt ad dimicationem cum pluribus stratiotis; et præerat tunc in Caravagio m.cus d.nus Iustinianus Maurocenus, provisor exercitus Venetorum in Glarea Adduæ, cum d.nis Iacobo Sicco, Carulo Sicco, Tadeo della Motella ductoribus equitum, paratis ad tutelam Caravagii et auxilium ferendum Triviliensibus; et cum præfatus provisor tunc esset in Trivilio, captus fuit cum terra Trivilii a Francis, nemine ab extra succurrente et simul cum ... potestate Trivilii Vitellocio, Vincentio Bisigella ... Bracio ad discretionem Caroli de Ambosia Magni Magistri et Locumtenentis regis Franciæ, dediti sunt ipsi Magno Magistro. Et cum eius mandato exivissent Trivilium in via Cassiani d.no Iustiniano, iussu d.ni Magni Magistri, a prefato
Vitellocio iniectus est laqueus ad collum, et statim ablatus, et ibidem d. Iustinianus coactus fuit osculari pedes Magni Magistri.
Die dicto 15 aprilis suprascripti institutæ sunt custodiæ in civitate Bergomi et suburbiis, et fuit etiam publice proclamatum ut post sonitum campanarum nemo exeat aliqua causa domum propriam cum lumine, nec sine lumine ad tollendum causam et occasionem coitus, congregationis, colloquii et tractatus alicuius.
Die mercuri 25 aprilis 1509 Franci simul cum incolis montis Briantiæ destruerunt et incenderunt Madiolacum, et fere omnes repertos in castro cum bombardellis
/ 56r / dejecto interfecerunt, et aliquos abduxerunt captivos; reliquæ autem villæ circumstantes ob periculum sese Francis dediderunt.
Die 28 aprilis suprascripti super regio novo citatus fuit Petrus de Castrobaldo castelanus in arce Vercuraci, Pasinus eius filius et Francinus de Fontanella, qui tradiderunt dictam arcem Francis accepto ab eis prætio, quod compareant coram m.cis d.nis Rectoribus Bergomi; sed falso accusati fuerant, quia erant abducti captivi a Francis.
Die secundo maii 1509 m.cus d.nus Marinus Georgius, provisor Bergomi specialis, venit Bergomum ad providendum necessaria et oportuna causa belli, sed minime providit, nisi bonis verbis hortando.
Die 4 maii exercitus venetus applicuit Fornovum prope Caravagium, et erat fama quod volebat diruere Trivilium et in prædam dare: et
die quinto acceptis Vailate et Rippalta, castramentatus est Rippaltæ.
Die septimo maii Bartolameus del Viano (de Alviano) gubernator exercitus, cum Dionysio Brisigella, ducta secum parte exercitus equestri et pedestri obsederunt Trivilium et adhibitis machinis et tormentis bellicis deicerunt partem murorum; et
die octavo totus exercitus venetus circumdedit Trivilium, proclamando velle omnino diruere et in prædam ac occisionem dare; sed Vascones et Franci acriter et animose se tutabantur; et tandem ad discretionem sese dediderunt; et cum ingressi fuissent Bartolameus et Dionysius dirripuerunt omnia bona etiam sacra, domos et monasteria omnia incenderunt, sacerdotes et omnes
/ 56v / Trivilienses captivos fecerunt et impie taleas solvere cogerunt; bona pars monacharum sancti Augustini accepta fuit Bergomi in monasterio sanctæ Gratæ, quibus a consortio Misericordiæ et civibus Bergomi multæ elemosinæ axhibitæ sunt; deinde in domibus dicti consortii hospitatæ et alimentatæ
fuere. Veneti omnes Francos ex Trivilio incolumes et libere dimiserunt redire ad regem in Cassiano agentem; quod impudenter factum vulgo etiam dicebatur, hostes scilicet acerrimos servare, et italos perdere et incendere. Ferunt etiam Trivilium hoc viso dixisse regis vicimus quia cum cæcis et pavidis pugnaturi sumus.
/ 57r / Die 12 maii Franci verum cæperunt Ripaltam, et partim eam incenderunt.
Die 14 maii pars longe a Pandino in territorio Mirabelli et Valiate exercitus venetus fugatus et disipatus ab exercitu Francorum. Qui partim ivit Cremem, partim ultra Olium in territorium brixiensem; et omnes artelariæ Venetorum captæ a Francis fuerunt; et in poelio occisus fuit Petrus Bonus brixiensis comestabilis. Captus fuit Bartolomeus del Viano, comes Iohannes Maria de Martinengis, d.nus Marianus Ursinus et alii primates viri occisi.
Die 16 maii capta fuit arx Caravagii et oppida agri bergomensis, ex quo in civitate Bergomi, cum nullum esset auxilium a Venetis, magnus fuit timor; et in publico concilio populariter convocato in ecclesia sanctæ Mariæ Maioris electi sunt 15 viri ex dictionibus diversarum familiarum, qui adirent se.mum regem Francorum ad ecclesiam sanctæ Mariæ Caravagii, cum capitulis et pactis de dando civitatem Bergomi Suæ Maiestati; qui
die decimo septimo simul adunati in ecclesia sancti Staphani Bergomi tractaverunt continentiam capitulorum
/ 57v / et modum deditionis; et
ea die pars eorum ivit ad ser.mum regem; ac
die veneris 18 maii Franci intraverunt Bergomum, duce et barone Francorum d.no Antonio Maria Palavicino mediolanense commitissime se agente et bonis verbis; Rectores, provisor et alii nobiles Veneti tunc in Bergamo, de mandato præfati d.ni Antonii Mariæ captivi detenti sunt in
episcopio Bergomi et
die dominico 20 maii ducti sunt Mediolanum cum comitiva armatorum, lachrimabiliter spectante civitate.
Die lune 21 maii facta fuit processio solemnis omnium religiosorum per civitatem Bergomi ob memoriam et adeptionem civitatis a rege Francorum; et duabus diebus sequentibus similiter.
Die suprascriptosuper regio novo Bergomi proclamatum fuit de mandato regis ut omnes bergomenses qui a decem diebus proxime præteritis recesserunt extra iurisdictionem Bergomi redeant in patriam intra dies ... sub poena rebellionis.
Die suprascripto proclamatum fuit utsupra quod omnes res ablatæ Triviliensibus ipsis restituantur, sub poena pecuniaria et squassorum trium.
/ 58r / [
17 maggio 1509] Nomina civium Bergomi missorum ad christianissimum Ludovicum regem Framciæ et ducem Mediolani existentem ad ecclesiam sanctæ Mariæ de Caravagio cum exercitu, contra dominium Venetorum, etc., pro deditione civitatis Bergomi et cum capitulis pro civitate: co. Trusardus de Callepio, eques et doctor; Socinus Siccus, eques; Lucas de Brembate, eques; Leonardus de Comenduno, eques et doctor; Firmus della Valle, doctor; Iohannes Franciscus Suardus, doctor; Paulus Zanchus, doctor; Petrus Rivola, Dondatius Coleonus, Aluisius de Passis, Franciscus de Albano, Gaspar Benalius, Baptistinus de Rota, Salvus de Lupis, Dominicus de Tassis del Cornello.
/ 58v / Die martis 22 maii 1509 in ecclesia sanctæ Mariæ Maioris Bergomi, hora decimanona, ibi adstante et audiente populo, coram mag.co d.no Antonio Maria Palavicino regium Locumtenente et Gubernatore Bergomi, d.nus co. Trusardus suprascriptus ...loquutus fuit elegantia et bona sua verba nomine universitatis bergomensis, affirmans in substantia quod, divina providentia semper omnia in bonum effectum disponente, hæc civitas dedit se regi Francorum, a quo multa sperat, et plura promissa accepit pro utilitate et honore bergomensium; et peractis utrinque dulcibus alloquiis, cantatum fuit illic officium vesperarum cum solemnitate celeberrima; et ostensa fuit gravissima excommunicatio lata Romæ die 27 aprilis annis præsentis per papam Iulium contra Venetos omnes, tanquam hostes ecclesiæ romanæ, quia violenter occuparent et tenerent Ariminum, Faventiam, Cesenam, Cerviam et alias civitates et oppida ecclesiæ romanæ; et quia decimas et alias impositiones exigebant a religiosis et locis piis; beneficia ecclesiastica, quibus volebant, concedebant; spectativas et gratias faciebant in rebus ecclesiæ pertinentibus; causas romani fori ad suum forum et iudicium trahebant; et multa alia contra sacros canones committebant pro libito ipsorum Venetorum.
/ 59r / Die martis suprascripto [
22 maii 1509] rex admovit castra prope Brixiam ad Hospitalettum; brixienses vero, præmissis oratoribus cum pactis et capitulis, Brixiam regi tradiderunt; et pro rege ingressi sunt Brixiam d.nus Iacobus Triultius, marescallus regius, et d.nus Marcus de Martinengo, ductor regius, tunc Venetorum exercitu fugato et existente prope Pischeriam. Et
die mercurii [
23 maii 1509] rex intravit Brixiam cum cardinalibus et multis baronibus et, petitione brixiensium, dimissit d.num Sebastianum Iustinianum eorum prætorem doctissimum cum tota familia et rebus ire Venetias, quia fuerat iustus.
Die mercurii 23 maii cremenses destinaverunt nuncios suos ad regem, qui nomine omnium cremensium traderent Cremam Suæ Maiestati; et ... prætorem suum Venetum salvum obtinuerunt a rege.
Die iovis 24 maii d.nus Antonius Maria Palavicinus, convocatis civibus in domo Francisci de Albano ubi residebat, denunciavut elegisse pro consiliariis et antianis Bergomi pro nunc d.num Alexandrum Colleonum, equitem; co. Trusardum de Callepio; Socinum Siccum, Luccam de Brembate, Leonardum de Comenduno, equites; Hieronymum Borellam, Firmum della Valle, Benedictum de Gislandis, Paulus de Zanchis,
/ 59v / Luodvicum Suardum, Iohannem Franciscum Suardum, Girardum della Sale, Galeatium de Columbis, Pompeium de Adraria, Michaelem Malduram, Alexandrum de Tertio, Clementem de Vertua, doctores; Petrum de Rivola, Guidonem Benalium, Hieronymum de Augustis, Bartolinum de Baniatis, Christophorum de Brixianis, Franciscum de Albano, Iohannem de Albano, Aurelium de Soltia, Baldum de Roxiate, Benedictum de Passis, Baptistinum de Rota, Leonardum Marentium.
Die veneris subsecuto in mane [
25 maii 1509] d.nus Antonius Maria prædictus ivit ad regem, dimisso Bergomi sp.le d.no Bernardino de Fulgineo, doctore mediolanense, pro tunc Potestate Bergomi; et convocatis prædictis consiliariis in sala supra lobiam, multis ad civitatem pertinentibus tractatis, demandata fuit cura d.no Iohanni Albano et d.no Firmo della Valle, doctori, excipiendi statuam sancti Marci de pariete palacii Bergomi, cum statua ibidem d.ni quondam Francisci Foscari ducis Venetiarum.
Die prædicto super regio novo, de mandato ill.mi d.ni Antonii Mariæ prefati, proclamatum fuit ut qui habet, vel sciat alium habere, aliquas res olim Rectorum et officialium, curialium eorum et castellanorum Bergomi, debeant, incolæ Bergomi in termino dierum duorum, et incolæ districtus in termino dierum quatuor, denuntiasse
/ 60r / omnes dictas res d.no Iohanni Thomasio secretario præfati d.ni Locumtenentis regii, sub poena confiscationis non denunciantibus utsupra, irremissibiliter et ipso facto, etc.
Die penultimo maii 1509 rex Francorum multis bellicis tormentis et maximo exercitu oppugnavit et expugnavit Pischeriam; qua multorum occisione obtenta, necari fecit stipendiatos in arce existentes, et provisores Venetos laqueo suspendit.
/ 60v / Die 2 iunii 1509 existente exercitu Francorum apud Pischeriam, Andreas de Burgo (?) orator Maximiani imperatoris augusti, dedentibus se veronensibus, intravit Veronam et eam cum suo territorio accepit nomine præfati Maximiani, absque ullo milite seu stipendiato, quia in foederibus cum rege Francorum quicquid erat Dominii Venetorum ultra lacum Benacum erat in parte Maximiani; reliquum dicti Dominii citra lacum prædictum pertinebat regi Francorum et statui Mediolani pertinebat; et
successivis diebus Vicentia et Padua sponte se dederunt præfato Maximiano absque ulla contradictione Venetorum.
/ 61r / Die sabbati 16 iunii 1509 castrum Cremonæ optime munitum dedit se domino Galeatio Palavicino nomine regis Francorum, et nobiles Veneti in eo reperti ducti sunt in Franciam
Die 18 iunii 1509 Ludovicus rex Francorum et dux Mediolani, et Maximianus Romæ rex et imperator, in Garda fuerunt in mutuo colloquio, prout publice fama prædicabat; postea verum intellectum fuit eos non fuisse simul, sed per oratores invicem se allocutos fuisse. Rex antedictus discessit ex Pischeria cum exercitu suo et ivit Cremonam, deinde Cremam, et
die dominico primo iulii 1509 ingressus est Mediolanum cum pompa et spectaculis plurimis, toto Mediolano præ leæitia gestiente ob adeptionem status Venetorum a lacu Benaco citra.
/ 61v / Die 3 iulii de mandato d.ni Francisci Suardi quondam d.ni Pantalionis, civis et thesaurarii Bergomi pro dicto rege, proclamatum fuit quod datia Bergomi et Glaree Addue volunt incantari Mediolani per annos duos.
Die 4 iulii 1509 sp.les d.ni co.
Trusardus de Callepio, Socinus Siccus, Lucas de Brembate, Leonardus de Comenduno,
equites; Ludovicus Suardus, Iohannes Franciscus Suardus, Girardus della Sale,
doctores; Franciscus de Albano iverunt Mediolanum oratores civitatis Bergomi
al christianissimum regem Francorum, quibus Deus donet bonam mentem et gratiam
pro beneficio universitatis bergomensis. [a margine nell'originale] Hoc anno
1509 descripti sunt omnes homines apti ad ferenda arma ab anno 15 usque ad annum
65; et in tota civitate et suburbiis Bergomi reperti sunt omnes homines ut supra
numero 3556.
/ 62r / Die sabbati 7 iulii 1509 super regio novo Bergomi, de mandato regis Franciæ, publice proclamatum fuit per tubicinum quod omnes banditi per magistratus Dominii Venetorum redeant ad suos confines in termino dierum trium, aliter condemnationes exequentur contra eos. Item, quod contra omnes qui delinquerunt sub dicto Dominio Venetorum nundum expeditos procedatur et fiat ius per magistratum Bergomi. Item, quod, sub poena indignationis præfati regis,
permittatur per cives Bergomi libere in eorum domibus die crastina intrare et perquirere forerium d.ni Iacobi Triultii pro videndo et disponendo ad eius libitum hospitia et alodiamenta militum ipsius d.ni Iacobi, si oportuerit eos hospitari.
/ 62v / Die 21 iulii 1509 super regio novo Begomi proclamatum fuit quod nemo in territorio bergomensi venetur aliqua animalia, non aucupetur seu aliquo modo capiat qualeas, fasianos nec perdices, nisi cum accipitre.
Die martis 24 iulii super regio utsupra proclamatum fuit quod omnes bergomenses ex locis Dominii Venetorum debeant redire in Dominium regis in termino dierum quatuor; et nullus accedat in iurisdictionem Venetorum, sub poena rebellionis, quoniam erat dubium belli, quia Padua erat reducta ad oboedientiam Venetorum et dubitatio erat de reliquis civitatibus.
/ 63r / Die veneris 24 augusti 1509 super regio novo proclamatum fuit quod impune in territorio bergomensi possint capi qualeæ tantum, non obstantibus proclamationibus præteritis.
Die 25 augusti suprascripti super regio utsupra proclamatum fuit quos omnes soliti militare qui non sunt scripti in numero equitum regis Franciæ, debeant intra octo dies vendidisse et alienasse arma et equos rei militarie et bello aptos; et hoc dicebatur imperari ne Venetis prosperantibus dicti equites arma sumerent contra regem pro recuperando statum Venetorum, quoniam Padua adhuc tenebatur a Veneto exercitu.
Die 8 septembris suprascripti arx Verguragi fuit dirruta mandato Francorum, cum gaudio vallis sancti Martini, quia semper fuerat ei magno dispendio et damno et periculo. Nota quod
de mense septembris 1509 exercitus Francorum equitavit versus Pischeriam, quia Vicentia erat capta a Venetis.
/ 63v / Die veneris 28 septembris 1509 super regio novo utsupra proclamatum fuit sono tubæ sub poena, etc., quod tota civitas et suburbia Bergomi et præcipue a burgo Pallatii usque in civitatulam emundentur et ornamenta ponantur cum tapezariis et arborum viridium plantis, et omnes bergomenses cuiuscumque conditionis, omni excusatione et respectu et conditione rejectis, faciant se radere ad ostendendam hilaritatem et gaudium d.no Carulo, Magno Magistro regis Franciæ, crastina die huc venturo a civitate Brixiæ; sed non venit.
/ 64r / Die martis 2 octobris 1509 cum comitiva aliquot primatum Francorum, Antonii Mariæ Palavicini, oratoris Florentinorum, oratoris Mantuæ et aliorum, per burgum Palatium hora 22 venit Bergomum. Fuerunt obviam usque Seriate Potestas Bergomi cum pluribus nobilibus et populo; ornatæ erant parietes omnes domorum utrimque usque ad civitatulam, pueri quoque pulite inducti cum bandirolis pictis cum insignibus regis et ipsius Magni Magistri exclamantes Francia, Francia; ante portam burgi aderant duo viri personati representantes alter sanctum Vincentium, alter sanctum Alexandrum, qui inclinaverunt se Magno Magistro; sanctus Alexander tradidit pulcherrimum stoccum Magno Magistro, recommendans ei civitatem. Præcedebant pueri prædicti clamantes utsupra; prope Magnum Magistrum resedebant aliquot iuvenes induti pellibus castratorum cum baculis nodos pictis in forma hominum sylvestrium, quia ita est insignia Magni Magistri; adherebant lateri pedites Leoninus Brembatus, Leonardus de Vertua et alii nobiles adolescentes bergomenses. Posita sunt epitaphia: in arcubus foliaceis portæ Pictæ hæc, videlicet, "Facilius est amare unum quam plures"; domui prætoriæ: "Viximus in freto, moriemur in portu"; in pariete palatii,
/ 64v / ubi erat imago sancti Marci aurata: "Ludovicuo regi Francorum liberatori"; in porta burgi Palatii: "Venisti tandem"; in porta sancti Antonii; "Uno minor es Iove".
Die subsecuto consiliarii et alii primates bergomenses visitaverunt reverenter Magnum Magistrum in civitatula et donaverunt tacciam seu vas aureum solidum cum ducatis mille. Munus tradidit cum ornatu verborum d.nus Alexander Tertius doctor tum deffensor comunis Bergomi.
Die 4 [
octobris 1509] nescio cur, visis templis sanctorum Magnus Magister recessit per viam Vegini et montem Fare paucis comitatus, et ivit Lovere per lacum Isei; sed prius condidit offitium Urgnani et Collonii communitati Bergomi, facto prætio per Palavicinum modo suo; et paucis diebus post eius recessum ab agro bergomensi Mattheus de Albano, favore d.ni Francisci Albani equitis, præsentavit litteras quibus apparebathabuisse dono pratum teutonicum a Magno Magistro; sed fuit contradictum populariter in concilio Bergomi, ac per vicinos Botte et montis sancti Vigilii, quia pratum publico usui subtraheretur.
/ 65r /Nota quod quidam Iohannes Brembanus de Ronzonibus de Sedrina, qui fuerat pedagogus Mediolani, favore quorundam obtinuerat cancellaria comunis Bergomi a christianissimo Ludovico rege Francorum et duce Mediolani; quod moleste ferens communitas Bergomi, fecit oratores d.nos Franciscum Albanum, equitem, et Paulum Zanchium, doctorem, ad revocationem litterarum regalium coram Senatu regio Mediolani, et Marcum sindicum, etc. Ibidem:
Augustinus Panigarola, doctor, regius senator, Potestas et consiliarii Bergomi, committimus vobis d.ne Marco della Beretta syndico communis Bergomi, quod accedere debeatis ad reverendissimum Senatum Mediolani et coram eo compareatis nomine mag.ce communitatis Bergomi pro deffensione officii cancellariæ ipsius communis contra Iohannem Brembanum de Ronzonibus; et similiter coram quocumque alio officio, et tam in aliis quibuscumque causis ubi agitur de interesse comunitatis prædictæ, quam prædicta de causa. In quorum fidem. Actum Bergomi
die XVII octobris 1509. Darius Mapellus mag.cæ communitatis Bergomi vicecancellarius subscripsit.
/ 65v / Die sabbati 27 octobris 1509 super regio publice proclamatum fuit mandato regis quod in termino dierum quindecim omnes bergomenses laici, clerici, moniales et loca pia deberent in scriptis denunciasse d.no Potestati Bergomi omnia blada, legumina, speltam, venam, farinam, quæ hoc anno collegissent et haberent in quovis loco, et omnia blada vetera, et omnes personas comedentes panem, sub poena perjurii et confiscationis bonorum; et quod non conduceretur aliquod bladum extra Dominium regis.
/ 66r / Die tertio novembris 1509 super regio utsupra, de mandato utsupra, seu d.ni Bacilerii de Bononia, iconomi generalis regis citra montes, proclamatum fuit quod in termino dierum sex omnes affictuales, massarii et quomodocumque tenentes aliqua beneficia ecclesiastica, quæ sunt clericorum aut religiosorum absentium a ducali Dominio Mediolani, debeant ea notificasse ipsi d.no Bacilerio, aut d.no Alovisio de Sancto Gallo eius locumtenenti in Bergamo, sub poena librarum 500; et sic dum essent notificata exigebant redditus nomine regis.
/ 66v / Dies sancti Ambrosii [
7 dicembre 1509] solemniter et cum processione religiosorum celebrata fuit Bergomi de mandato d.ni Potestatis, sub poena librarum vigintiquinque non celebranti.
/ 67r / Die 22 ianuarii 1510 super regio proclamatum fuit quod nullus notarius scribat aliquam renunciam beneficii ecclesiastici, nec introitum, et nemo adsit pro teste alicui renunciæ nec alicui aprehensioni beneficii ecclesiastici, sine licentia iconomi regis, sub poena confiscationis et rebellionis.
/ 67v / Die veneris 22 martii 1510 veniente die sabbati hora prima nosctis tonuit et tota nocte et die sequenti nix multa fuit.
Die 22 martii 1510 veniente sabbato sancto in domo d.ni Lucæ de Brembate equitis mortuus est febri et passione urinæ d.nus Gastonus de Valentia hispanus, præfectus arcis Bergomi pro christianissimo rege Francorum et duce Mediolani, et honorifice sepultus in ecclesia sancti Francisci cum comitiva Potestatis, curiæ, militum, doctorum et nobilium Bergomi, quia bene vixerat.
Die martis 9 aprilis in ecclesia prædicta, assistentibus d.no Antonio Maria Palavicino gubernatore regio, Potestate, aliis nobilibus, collegio doctorum Bergomi et plurimis civibus et populo, magno apparatu, celebratus est dies septimus et oratione de laudibus Gastonis habuit ibidem magister Iovita publicus præceptor.
Die 8 aprilis 1510 super regio proclamata fuit pax et confederatio inter regem Franciæ et regem Angliæ, per totam eorum vitam et post unum annum.
/ 68r / Die veneris 19 aprilis suprascripti omnia insignia lapidea murata nobilium Venetorum olim Rectorum Bergomi cum scalpellis deformata fuerunt ex pariete pallacii; et d.ni Gubernatoris Palavicini ac potestatis Bergomi insignia insculpta ac incisa, et aliorum potentum regis Franciæ.
Die martis 14 maii 1510 de mandato m.ci d.ni Augustini Panigarola Potstatis Bergomi ac Locumtenentis, facta fuit processio solemnis omnium canonicorum, presbyterorum et fratrum, cum sonitu campanarum, bombardarum strepitu, clausæ omnes apotechæ, et iussum quod nemo laboraret ob memoriam quod tali die ad Mirabellum exercitus Venetorum profligatus ac fusus fuit a rege Francorum, ubi occisi sunt plurimi christiani ac maxima pars bergomensium peditum. Sed hoc an gaudio an moerore anniversario celebrandum sit, relinquo sententiæ piorum hominum qui eodem baptismate regenerati sub eodem Domino Deo in caritate militant.
/ 68v / Affliciantur alii super civili bello romanorum. Ego christianus doleo et misereor super fraterna strage christianorum, quibus Salvator pacem in terra dimisit et perpetuam felicitatem in coelo.
Die sabbati 18 maii suprascripti cum sonitu campanarum et processione religiosorum Bergomi de mandato Potestatis factus est dies festus ob memoriam adeptionis Bergomi a rege Francorum.
/ 69r / Die 17 iulii 1510 reperta fuit in scriptis super valvis ecclesiæ sancti Vincentii Bergomi una scriptura qua, ad instantiam rev.mi d.ni Laurentii Gabriellis episcopi Bergomi absentis, citabantur ad comparendum Romæ coram rev.mo d.no Antonio de Monte, auditore apostolico et fiscali, in termino dierum 20, d.nus Simeon Brixianus, prothonotarius et præpositus ecclesiæ maioris Bergomi, quia se gesserat pro vicario dicti episcopi; et Baptista Bucelenus, quia exercuerat notariatum sub ipso vicario; ... Scudelinus, quia administraverat officium cancellariæ sub dicto vicario; et d.nus Franciscus de Oxa, archidiaconus, presbiter Nicolaus de Aspertis, canonicus, quia se immisiverant in rebus episcopatus; et omnes alii quicumque essent qui deprædati fuerunt atque acceperunt de bonis præfati d.ni episcopi absentis, propter metum Francorum, quorum rex contulerat dictum episcopatum ... filio ill.mi d.ni Iacobi Triultii.
[a lato] Il Re di Francia conferì il vescovado di Bergamo al figlio di Giacomo Triulzi.
/ 69v / Die 27 iulii suprascripti Senatus regius Mediolani scripsit litteras patentes præfato d. Simoni prothonotario, continentes in effectu ut, non obstante citatione facta ad instantiam Laurentii Gabrielis Veneti, hostis et rebellis regis prætendentis se episcopum Bergomi, exerceret officium vicariatus episcopatus Bergomi, sub poena indignationis regis, et publicationis omnium bonorum ipsius d.ni Simonis.
Die mercuri ultimo iulii 1510 clarissimus artium et ... medicinæ doctor d.nus Iohannes Matheus de Carraria, dum summo mane surgit ad mingendum, decedit e scalis et moritur; ob eius excellentiam funeralibus magnificis sepelitur in ecclesia sancti Francisci in sepulcro majorum suorum.
/ 70r / Die dominico 8 septembris 1510 ill.mus Iohannes Iacobus Triultius, marescallus regius, transivit per pontem Tritii et venit in Insulam agri Bergomensis cum equitibus 200, peditibus 4000, eundo versus Adduam et ad Ripam Addue, quoniam Svevi sive Svicceri numero viginti mille, ut dicebatur, stipendiati Summi Pontificis, volebant transire Adduam, venientes a parte Varisii et Comi per montana et se conferre Bononiam ad servitia exercitus Summi Pontificis; et rex Franciæ non permittebat liberum accessum; et quotidie ex Bergamo mittebantur vectualia versus Adduam de mandato prefati d.ni Iacobi Triultii; et in Sentu Bergomi
die 10 septembris creati sunt decem viri ad providendum, etc.; et
die decimo prædicto præfatus d.nus Iohannes Iacobus cum omnibus militibus rediit ultra Adduam in agrum Modoetiensem (?), quia Svicceri reversi sunt ad montes Varisii.
/ 70v / Die lune ultimo septembris 1510 in nocte, veniente die martis, deturpata sunt insignia d.ni Antonii Mariæ Palavicini incisa lapidibus super pariete logie et pallatii cum calce alba et munda: et
die dicto martis, convocato consilio civitatis, declaratum fuit id ægre ferre totam civitatem; et, quo facilius deturpatores manifestarentur et punirentur, capta fuit pars in concilio de præmiando notificatorem et etiam de liberando complicem, si alios denunciaret, etc. Fuerunt qui opinarentur dictam rem factam voluntate præfati d.ni Antonii Mariæ, sed clandestine et astute et quia ipsa insignia non essent loco suo condigno. Erant n. coniuncta eodem scuto cum insignis m.ci d.ni Augustini Panigaroli, Potestatis Bergomi; et proclamata fuit dicta pars.
Eo die martis, mandato regio seu Magni Magistri Generalis regii citra montes et eius Locumtenentis diei 18 septembris 1510, mag.cus d.nus Augustinus Panigarola, Potestas Bergomi, præcepit in scriptis ut infra tres dies proxime futuris discedant a Bergamo, ituri in termino dierum 12 ad Valentiam, seu Viennam aut Grancinobolim in Delphinatu,
/ 71r / et in termino aliorum dierum 12 mittant litteras eorum consignationis at præsentationis a d.no Gubernatore unius dictarum terrarum ad præfatum d.num Magnum Magistrum, et illinc non discedant sine speciali licentia præfati d.ni Magni Magistri, etc.: Leonardus de Comenduno, Galeatius Columbus, Petrus Assonica, Paulus Zanchus, Ludovicus Rota, doctores; d.nus David de Brembate, Andreas de Passis, Giorgius Benalius, Salvus Lupus, Henricus Rivola, Troilus Lupus.
Et die 3 [
octobris 1510] d.nus Galeatius de Vertua, missus ad d.num Antonium Mariam in loco Salodii, ut d.nus Potestas suspenderet prædictorum recessum a Bergomo per dies tres donec veniret Bergomum præfatus d.nus Gubernator. Sed quia nec venit, nec aliud scriptum fuit, recesserunt euntes Mediolanum,
die martis octavo suprascripti mensis.
/ 71v / Die dominico sexto octobris 1510 super regio novo, sono tubarum, proclamatum fuit, mandato christianissimi regis Framciæ et ducis Mediolani, quod, in termino duorum dierum proxime futurorum, omnes cuiuscumque nominis, conditionis et dignitatis existentes, qui sunt quomodocumque et qualitercumque ad servitia Iulii Summi Pontificis, vel eius curialium ubique locorum, debeant rediisse ad standum et habitandum in suis civitatibus et locis Dominii regii unde ipsi servientes ducunt originem et habent bona, sub poena rebellionis ipso iure et facto. Item, quod omnes cuiuscumque dignitatis et conditionis habentes aliqua beneficia, quocumque nomine appellentur, seu commenda, vel aliter in Dominio præfati regis, debeant in termino dierum duodecim proxime futurorum, venire ad faciendam personalem residentiam in dictis beneficiis, seu dicto Dominio, sub poena rebellionis et amittendi dicta beneficia irremissibiliter; et quorum beneficiorum redditus
despensentur, si non rediisent utsupra, in elemosinis pauperum aut æedificatione et restauratione dictorum beneficiorum, vel aliter, prout videbitur
/ 72r / de iure præfato regi; et illi qui revertentur debeant post reversionem, in termino dierum trium, se portare coram d.no Capitaneo iustitie Mediolani, aut eius vicario, sub poena rebellionis.
Die iovis 10 octobris allatæ sunt litteræ d.ni Antonii Mariæ Palavicini ad magistratum Bergomi, quod superius nominati cives duodecim remanerent Mediolani per dies decem, quia sperabatur quod eis darentur confinia in ducato Mediolani. Ibidem:
Ludovicus Dei gratia Francorum Rex et Mediolani Dux, etc. benedilecto nostro magistro Augustino Panigarole, Bergomi Prætori et Commissario, salutem.
Quia, ut nostis, iussi sunt et relegati in provinciam nostram Delphinatus Leonardus Comendunus, Galiaz Columbus, Petrus Sonichus, Paulus Zanchus, Ludovicus Rota, comes David Brembatus, Andreas Passus, Georgius Benalius, comes Andreas Callepius, Salvus Lupus, Fredericus Rivola et Troilus Lupus, omnes cives nostri bergomenses, quibus cum absen... huiusmodi sit necessaria indignum diximus eos incurrere ea causa damnum aliquod aut jacturam; quare cum intendamus eorum indemnitati, quantum honeste fieri possit cunsultu..., vobis committimus et mandamus ut in quibuscumque causis in quibus ipsi cives relegati sunt rei vel actores, seu aliquis eorum, tam motis quam movendis, per menses tres proxime futuri supersederi faciatis. Datum Mediolani,
10 octobris 1510, et regni nostri 13. Per regem Mediolani etc. relatione concilii. Castilionus.
Die sabbati 12 octobris suprascripti super regio, sono tubæ, citati sunt Bernardus Bollanus, Iohannes Baptista Priolus, nobiles Veneti, ac Antonius Balbus, tanquam hostes et rebelles regis Franciæ, quod in termino dierum decem compareant ad opponendum, quare eorum bona in agro bergomensi posita confiscari non deberent, etc.
Die lune 14 octobris in Bergomo per d.nam Sarram de Bongis et attinentes celebratæ sunt missæ in ecclesia sancti Francisci et alibi de morte d.ni Lactantii de Bongis, qui dicebatur percussus et interfectus ad muros Veronæ, ubi erat præfectus tormentorum et peditum exercitus Venetorum, cum bona fama viri fortissimi et fidelissimi d. rum Venetorum.
/ 72v / Die iovis 16 octobris super regio publice, sono tubæ, mandato regio, citati sunt infrascripti bergomenses existentes ad servitia d.rum Venetorum in termino dierum 15, revertantur ad patriam eorum et opponant, quare non debeant confiscari eorum bona etc.: Petrus Antonius de Fadigatis, ... de Ficienis, Maffeius de Carraria, Alesius de Marchisiis, Santinus de Marchisiis.
Die 18 octobris, super regio, de mandato regis, sono tubæ, proclamatum fuit, inherendo proclamatione diei 6 præsentis mensis, quod omnes affictuales, massarii et quomodocumque tenentes beneficia ecclesiastica quorumcumque absentium a Dominio regis et maxime stantium ad servitia Pontificis vel eius curialium, debeant in termino dierum sex ea notificasse iconomo regio aut eius locumtenenti in Bergomo.
Die 19 octobris 1510 antescripti cives Bergomenses qui iussi fuerant ire in Delphinatum relegati sunt partim Mediolanum, pertim Alexandriæ, partim Hastæ; sed iam d.nus David, Ludovicus Rota, Salvus Lupus et Federicus Rivola iverant Grancinopolim,
/ 73r / sed admoniti redierunt Alexandriam; d.ni Petrus Sonica, Andreas Passus, Georgius Benalius, Andreas Mediolani; Troilus Cassani destinati sunt. Causa relegationis, ut dicebatur, erat quædam maledictio.
Die sabbati 2 novembris 1510 super regio novo, tubarum sonitu, proclamatum fuit, quia Ludovicus filius quondam d.ni Benedicti de Passis erat factus rebellis, et eius bona confiscata cameræ regiæ, quia citatus ut rediret Bergomum non reversus fuerat, si quis prætenderet ius aliquod habere in dictis bonis, compareat coram d.no Potestate aut eius Locumtenente Bergomi, etc.
Die 28 novembris 1510 super regio proclamatum fuit ut nemo in Bergamo hospitaretur aliquem venientem a Palazolo, sub poena scutorum 50, quia ibi erat pestilentia.
/ 73v / Die 10 decembris 1510 super regio, sono tubarum, proclamatum fuit de mandato d.ni Socini de Siccis equitis, deputati mag.rum d.rum comitis Misochi et d.ni Antonii Mariæ Palavicini gubernatoris, etc., ut in poena scutorum 50 nemo capiat aliquo modo feras seu animalia sylvestria, nec aves; et quilibet ponat canibus suis unum baculum longitudinis unius brachii ad collum, sub eadem poena; et omnes licentiæ concessæ quibuscumque hactenus aucupandi seu venandi sint cassæ et nullæ. Et dictus Socinus fecit suum vicarium Coronum de Præstinariis civem Bergami.
/ 74r / Die 25 ianuarii 1511 venit nuncius, quod Mirandula, aliquot diebus obsessa a Iulio Pontifice maximo, pro Iohanne Francisco comite capta erat; et quia maxima altitudo nivis ceciderat in Lombardia præcipue in territorio placentino, parmensi et regiensi, non potuit exercitus Francorum ferre suppetias Triulcis et aliis resistentibus in Mirandula; et putabatur hoc grave Francis exixtentibus in Ferraria contra Pontificem, quia facilius Ferrariam molestare posset. Hodie mag.ci d.ni Galeatius et Christophorus fratres Palavicini recesserunt ex Bergomo euntes Mediolanum.
Die martis 28 ianuarii suprascripti in platea Bergomi fuit combustus unus quidem Picardus iuvenis stipendiatus in arce propter sodomiæ delictum; et lata fuit sententia sono tubarum super regio novo per mag.cum d.num Castellanum arcis Gallicum et sp.lem d.num Scipionem Suardum, fiscalem et regiumn advocatum, in Bergomo sibi assistentem.
/ 74v / Die lune 17 februarii in Senatu Bergomi, per balotas 27 contrarias et 29 pro, deliberatum fuit de faciendo donum ducatorum 500 mag.cæ d.næ ... uxori novæ nuptæ d.no Antonio Mariæ Palavicini.
Die iovis 6 martii 1511 in dicto Senatu, prius intellecta a quibus voluntate præfati d.ni Antonii Mariæ, quod potius appetebat sibi dari dictos ducatos, quam quod emeretur torques aureus uxori suæ, deliberatum fuit quod de dictis ducatis fiat pro ut placuerit ipsi d.no Antonio Mariæ, seu oratoribus comunitatis, d.no Francisco Suardo camerario et d.no Lucæ Brembato, qui omnino complacebunt d.ni Antonii Mariæ desiderio.
Die 11 martii 1511 Carolus, Magnus Magister, periit morbo erisipellæ, quem vulgus appellat isacu, in terra Corrigii, et eius cadaver delatum Mediolanum in ecclesia sancti Angeli fratrum minorum.
Die 19 martii super regio Bergomi, parte d.ni Antonii Mariæ Pallavicini gubernatoris regii, proclamatum fuit quod sub poena confiscationis nemo ferat aliquas res ad Venetos nec Venetias, nec aliena territoria non a Venetis seu alienis locis ad loca regia, sine speciali licentia.
/ 75r / Die 21 martii 1511 in Concilio Bergomi facti sunt oratores ad regem in Franciam rev.dus d.nus Bartholomeus Assonica, episcopus Iustinopolitanus, et d.nus Ludovicus Suardus, eques et doctor, quia comunitas prætendebat iura sua diminuta fuisse a Magno Magistro regio nuper mortuo in magistratibus territorii bergomensis, quæ d.nus Magnus Magister tenebat per suos officiales, et alia gravamina contra tenorem capitulorum Bergomi, de monetis pro datiis, et aliis; sed quia præfatus episcopus renuit officium legationis, creatus loco eius d.nus Franciscus Albanus; nemo tamen ivit ad regem.
Erat in pariete domus comunitatis prope regium in lapide lato deaurato insignia d.ni Pauli Pisani Potestatis et d.ni Antonii Bernardi Capitanei Bergomi; supra erat angeli imago lapidea aurata cum litteris, videlicet: "Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem"; quæ omnia simul cum ipsis litteris incisis et sententiæ sanctissimæ fuerunt deleta, sicut alia omnia insignia magistratuum Venetorum, de mandato d.ni Locumtenentis regii. Frustra ergo superba insignia ponuntur, sicuti semper fuit, etiam erit; et reposita sunt ibi insignia Pallavicini et Thomæ Turriani; quid sit futurum, Deus scit.
/ 75v / Die mercuri 26 martii 1511 fuit terremotus, sed pauci motus in civitate et aliquibus terris Bergomi, præcipue in Lemine, Aranica; et hesterna die cecidit multum nivis de coelo, sed parum duravit; et hoc anno quasi in tota Lombardia siccalis in campis aruit, vites exsiccatæ sunt pro maiori parte earum quæ non fuerunt cohopertæ in hyeme; et dicebatur eodem die fuisse terremotum Venetiis.
Die 7 aprilis 1511 in Senatu Mediolani, intellecta causa relegationis, declaratum fuit posse et debere reverti in patriam d.nos Leonardum de Comenduno, Galeatium Columbum, Petrum Sonicam, Paulum Zanchum, Ludovicum Rotam, doctores; d.nos David Brembate, Andream Passum, Georgium Benalium, comitem Andream de Caleppio et Fredericum Rivolam, sed Salvum Lupum remanere Mediolani pro expeditione cartæ imputationis contra eum, cum conditione tamen quod prædicti licentiati iurent in manibus Secretarii de fidelitate erga regem, et quod notificabunt Locumtenenti regio, aut Senatui regio Mediolani, si quid scient aut intelligent dici aut fieri contra regem, sub poena confiscationis et capitis; et pro præmissis
/ 76r / observandis fidejubeant in manibus d.ni Potestatis Bergomi de summa per eum dicenda; et quæ fidejussio duret per unum annum; et fuerunt præsentatæ litteræ per d.num Petrum Sonicam,
die 18 aprilis, in manibus
d.ni Francisci Trovamalæ, iudicis maleficiorum et Locumtenentis d.ni Potestatis Bergomi. Et quia in termino dierum decem debebant præstare suprascriptam fidejussionem, prorogatus fuit terminus usque ad adventum seu reditum d.ni Augustini Panigarolæ Potestatis, qui rediit Bergomum
die 23 aprilis; et
die sequenti, convocato Senatu Bergomi, denunciavit quod futura erat pax in Italia, sed civitas Bergomi deberet præparare plaustra 32 cum tribus paribus bovum pro quolibet plaustro mittendo ad beneplacitum d.ni Iohannis Iacobi Triulzi capitanei in castris regis in territorio ferrariensi adversum Pontificem romanum.
1511, die 12 aprilis in frequenti Senatu regio Mediolani, relato in Senatu per unum ex senatoribus statu causæ Iohannis Francisci Donatoni bergomensis, iam supra annum detenti pro eo quod tractare dicatur nonnulla cum Venetis contra statum regis; et intellectis tam his omnibus quæ contra eum adducuntur quam etiam justificationibus
/ 76v / suis, et maxime quod inductus fuerit per castellanum Bergomi, tunc patronum suum; considerata ipsa veritate facti et quod cum patrono suo paruerit aliqua ... dignus est, licet malam mentem haberet, nec sciret qualitatem voluntatis patroni sui prædicti; considerato etiam quod non mediocres luit poenas ex annuali carceratione, habitaque ratione temporis Passionis Dominicæ nunc instantis; censuit Senatus ipsum Iohannem Franciscum e carceribus liberandum, ita tamen quod prius idonee fidejubeat pro summa ducatorum 200 de non discedendo ex urbe Mediolani et eius suburbiis. Prædictus
Iohannes Franciscus Donatonus dimissus fuit e carcere Mediolani, solutis tantummodo impensis custodi carceris, quas Maffeus pater in civitate Bergomi, partim a communitate, partim a locis piis et a quamplurimis civibus, emendicavit. D.nus Teodorus Triulzius, ductor et gubernator exercitus regis Francorum, admisit dictum Iohannem Franciscum in familiam suam pro arcerio et in bello adversus Venetos, ita quod facile declaravit eum non esse malefactorem adversus regem; et cum sua Magnificentia stetit usque ad fugam Francorum ultra montes
/ 77r / persequente eos exercitu Ligæ Sanctissimæ. Demum rediit Bergomum et in castra Venetorum se contulit ostentans fidem suam erga Venetos, et se appellitando Flammam Bergomeam, petens a mag.cis d.nis Christophoro Mauro et Paulo Capello provisoribus generalibus plurima et plusquam plurima pro benemeritis suis erga Dominium Venetum.
"Magnifice et generose tanquam frater honorande,
la fede e meriti verso l'ill.ma Signoria de Zuan Francesco Donadon Fiamma da Bergomo, è de qualità e sorte che, per non esser longi con vostra Magnificenza, altramente non narraremo. Le quali ne han astretto a darli la cassa de d.no Francisco Suardo dottor quondam Pantalon, situata appresso la cittadella de Bergomo, et ultra l'officio del banco et nodaria del Maleficio de Bergomo. Imperò la Magnificenza vostra metterà in possesso prefato Gioan Francesco, etc. Ex felicissimis castris nostris apud Brixiam,
die 27 augusti 1512. Mag.co et Generoso d.no Bartolameo de Musto Provisori Bergomi. Provisores Generales".
/ 77v / Die 6 septembris 1512 allatæ sunt et lectæ litteræ Capitum Consilii Decem Venetiarum, etc. in Concilio Bergomi, quibus mandabant amoveri de possessione dicti officii et domorum suprascriptarum suprascriptum Iohannem Franciscum, et restitui omnia in statu et iure quo erant ante litteras provisorum suprascriptorum.
28 aprilis 1511 in Senatu Bergomi creati sunt oratores d.ni Petrus Sonica et Paulus Zanchus, doctores, ad senatores regios Mediolani, ut ab eis intelligant an sint iudices cum plenitudine potestatis cognoscendi et observationis (?) privilegiorum Bergomi concessorum per regem, ut evitentur impensa eundi in Franciam ad regem pro multis gravaminibus.
/ 78r / Die 29 aprilis 1511 in Senatu Bergomi allatæ sunt litteræ ex castris regis ad Stellatam, scriptæ per Iohannem Iacobum Triulzium, quibus nonciavit oratorem Maximiani imperatoris discessisse ex Bononia a Summo Pontifice, pace minime conclusa; et quod mittantur extrema cum celeritate et diligentia plaustra 32, de quibus supra alias scripserat, in castra regia per unum mensem, expensis bergomensium; postea,
die 7 maii, missis ad eum nuntiis agri bergomensis lamentantibus de impossibilitate dictorum plaustrorum, idem Triulzius rescripsit quod mittantur solum plaustra decem.
/ 78v / Die 14 maii 1511 de mandato d.ni Potestatis Bergomi, celebratus est dies festus ob memoriam victoriæ regis Franciæ in loco Mirabelli, ubi fugatus est exercitus Venetorum; et hodie rupta seu scissa fuit campana Pandulfa propter nimiam pulsationem.
Die veneris 16 maii in Mediolano instituta fuit citatio seu monitio per tres procuratores nomine Maximiliani imperatoris et Ludovici regis Francorum et ducis Mediolani, ac nomine novem cardinalium absentium a curia romana; per quam citatur Iulius secundus præsens Pontifex romanus, quod die kalendis septembris proxime futuri simul cum generali Concilio sit in urbe pisana pro rebus pertinensibus Ecclesiæ et personæ suæ, et reformatione capitis et membrorum Ecclesiæ, etc.; et dicta citatio fuit affixa valvis ecclesiæ Bergomi,
die 24 maii 1511; quo die Francorum exercitus, duce Triulzio, induxit Bentivolos in Bononiam; seu
eo die, sonitu campanarum et strepitu tormentorum, facta est celebritas Bergomi, de mandato Iusdicentis, propter dictam inductionem Bentivilorum, fugato inde exercitu Pontificis et Venetorum.
/ 79r / Die sabbati ultimo maii de ordinatione capituli Canonicorum et mandato d.ni Vice Potestatis Bergomi, super regio proclamatum fuit quod, in poena librarum 25, ex qualibet familia unus tribus proximis diebus in mane vadat ad processionem seu letanias, ad precandum Deum ut avertat pluvias et grandinem, ac fructus conservet et hanc civitatem tueatur ab adversis, quia toto tempore veris nullus fuit dies absque pluvia et frigus supernaturalis.
Die 13 iunii 1511 in Consilio Bergomi creati sunt duo oratores ad d.num Iohannem Iacobum Triulzium, redeuntem cum exercitu ex Bononia, qui rogent eum ut non velit mittere in civitatem Bergomi equites 100 ad hospitandum in domibus civium, prout scripserat, quia esset
/ 79v / cum maximo detrimento et molestia ac turbatione omnium, et quodammodo esset impossibile in tam pauperi et angusta civitate eos hospitari.
Die sabbati 14 iunii suprascripti venit Bergomum Thomas Boccherius, Generalis Normandiæ, et vidit fortilicia omnia; et ipse nec aliquis de sua comitiva non audiebant missam, quia erant interdicti omnes qui intervenerant in bello Bononiæ et introducione Bentivilorum adversus edictum Pontificis. Donavit communitas Bergomi præfato Generali formas decem casei optimi, cereos albos 8, linguas bovinas 12, per unum bordonalium pulcherrimorum; et promisit multa beneficia et favores civitati.
"Dilecte noster,
perché non è conveniente che nelle terre della regia Maestà se osservano li riti e vestiti della foggia veneziana, per esser inimici della sua Majestà, ideo, volendo così estirpare li loro riti como s'è estirpato el tiranno governo suo, per tenore della presente vi commettemo debiate fare pubblice cride, che non sia persona alcuna de Bergomo
/ 80r / che ardisca portar barbe né bande seu capuscio alla Venetiana, nisi per dolo overo gravezza de morte de parenti, sotto pena de 100 ducati da esser applicati alla regia Camera. Item, ch'el non sia persona alcuna che presuma tenere alcune arme de Venetiani in loci publici né privati, così de particolari gentiluomini Veneziani, come della Signoria de Venezia, sotto la preditta pena. Datum Bergomi die
15 iunii 1511. Spectabili d.no Locumtenenti mag.ci d.ni Potestatis Bergomi, tanquam fratri charissimo. vester Generalis Normandiæ etc., Thomas Bocchius".
Die 16 iunii 1511 super regio novo Bergomi, sono tubarum, publicatæ sunt suprascriptæ litteræ; et etiam dictum fuit in proclamatione quod nemo portaret berettas Venetas; quod sane multam admirationem fecit, fere omnibus seu maior pars bergomensium iuxta morem suum haberent berettas non gallicas, sed consuetas patriæ.
/ 80v / Die martis 17 iunii 1511 hora 20 fulmen disjecit turrem rotundam arcis Bergomi; et tantus fuit impetus et vis dicti fulguris, quod omnia tecta arcis et domorum civium bergomensium circumstantium per jactum ballistæ rupta sunt.
Die 18 iunii 1511 Michael tonsor filius quondam Pauli de Augustis in Bergomo iugulavit matrem suam; et cum confugisset supra campanile ecclesiæ sancti Francisci et ibidem se ipsum vulnerasset, dum vellet detineri per officiales, tandem fuit captus et depositus cum fune de campanili a parte exteriori ac in carcerem ductus, et
die 3 iulii iudicialiter super platea Bergomi decapitatus, attento etiam quod antea gladio percusserat imaginem virginis Mariæ.
/ 81r / Die 20 iunii 1511 venerunt in civitatem Bergomi plures equites Triulzii, qui cum buletinis hospitabantur in domibus civium cum perturbatione et molestia multa; et aliqui cives, ad redimendum vexationem, dabant nummos ipsis equitibus ut alio comederent, aut concordabant cum Parmesano forerio.
"D.no Marco Beretta,
vista la presente, darete alloggiamento al nostro Antonio Pisano, secondo gl'ordini regii. Bergomi,
die 20 iunii 1511. Parmisanus forerius".
Dictus d.nus Antonius Pisanus dixit mihi quod secundum bonos ordines equites debebant habere allodiamenta in villis et lociis territorii bergomensis, aut soldos 40 imperiales pro quolibet equo in quolibet mense pro tansa; sed d.nus patronus eorum, videlicet, Iohannes Iacobus Triulzius, ponebat equites in Bergomo loco villarum, et ipse dominus accipiebat tansas in pecunia pro equis millibus quolibet mense, quæ sunt quolibet anno libræ 30.000 imperialium, licet ipsæ tansæ pertinerent equitibus, quando non residebant in allodiamentis suis aut erant in exercitu.
Quoniam d.nus Castelanus arcis Bergomi cogebat habitantes in Bergomo ad reficiendam arcem in muris, tectis et aliis, communitas Bergomi supplicavit Senatui regio Mediolani ut non permitteret Castelanum cogere cives.
/ 81v / Et die 21 iunii 1511 Senatus scripsit Castelano in hæc verba: "Volumus et precise mandamus ut omnino abstineatis a cogendis subditis et civibus ad contribuendum huiusmodi reparationi aut refectioni, nec opera, nec materia, neque aliqua alia re; et si hactenus auctoritate vestra coegistis, volumus ut satisfieri debite faciatis".
Mediolani
die 23 iunii 1511. Pretii per il vivere della gente d'arme che sono allogiate in Bergomo e bergamasco, ordinati per Monsignori Marescalli di Franza, videlicet,
Formento, a rasone de scudi uno la soma da novello fino a sancto Martino; da sancto Martino inanzi, secondo che accresceranno o mancheranno li pretii alla rata.
El vino, a resone de soldi 40 la brenta de Milano, fino al novello; et da novello in là, como si venderà alla rata.
La biada de cavalli, soldi 40 de Milano la soma fin a sancto Martino; et poi alla rata, secundo crescerà o mancharà.
El feno, a rasone de soldi due el centenaro da Milano, sive libre cinque da Milano el carro.
La palia, per niente, lassando el nudo alli contadini et tollendola ordinatamente.
Carne de vitelle, capretto, carne grossa, secundo el pretio corre al presente, non li incarrendo.
/ 82r /
Polaia, formaglio, burlo, oleo, ove et simili cose, alli pretii che correranno a chi ne vorrà.
Legne, a rasone de uno carro el mese per homo d'arme; ed altretanto per doi arcieri; et volendone de più, le debbano pagare al pretio se venderà alli pajesani.
Ordine delle cose che hanno havere le gente darme in le soue guarnisone, havendo però rispetto alla conditione delli homini honorevoli, in caso che li homini li vogliano separati.
Primo, una casa onesta, che abbia una camera per dormire, una caminata per mangiare, uno foco per fare cosina et stallo per li cavalli.
Lettiera con letto uno, et una cuchietta o sia cariola, et un altro letto o sia matarazo per la stalla, per cadauno homo darme, forniti de linzoli et coperta; mutando li linzoli ogni otto dì de estate et de quindece de inverno.
Tovaglia et tovaglioli, mutandoli de quattro dì in quattro dì.
Tavola, trespiedi, bancha o scagni, caldaro, padella, cadena, piatello, scudello, quadri o taglieri, vasello per vino.
El medesmo se ha ad dare per qualunque due arcieri. Laurentius Mozanica.
/ 82v / Superioribus mensibus
Antonius Maria Pallavicinus, Gubernator regius Bergomi, posuerat comestabiles ad custodias portarum Bergomi, præcipue ad requisitionem d.ni Socini de Siccis, Ludovici Suardi et Francisci Albani, equitum, et aliorum quorundam, cum sallario a Camera regia. Portæ Pictæ posuerat Baptistam de ..., familiarem prefati d.ni Francisci Albani. Et ill.mus d.nus Gasto, dux de Nemours, comes de Foyx et de Stampes, comes et Locumtenens Generalis regis Franciæ citra montes, in ... Mediolani,
die 2 iunii 1511 scripsit quod quidam Iohannes Gallius poneretur pro comestabili Portæ Pictæ; et sic
die 5 iulii 1511, expulso seu amoto dicto Baptista, positus fuit ut supra; et dicebatur quod etiam alii Itali comestabiles amovebuntur, nisi a rege positi.
Die veneris 12 iulii 1511 super regio novo Bergomi, parte et nomine d.ni ...comitis Misochi de Triultio, proclamatum fuit quod omnes prohibitiones et cridæ de aucupiis et venationibus in agro bergomensi intelligantur et sint irritæ et nullæ; et quilibet, prout sub Venetis, possit libere aucupari et venari ubicumque; et
die veneris subsecuta d.ni Antiani Bergomi, ex ordinatione Concilii sui, miserunt ad tubicinem mediolanensem libras 25 imperiales in signum gratulationis publicæ et alicuius gratitudinis, quoniam
/ 83r / deputati super venationibus in agro prædicto extorquebant a diversis multas pecunias, retia, canes et alia nova et gravia opera, et exactiones illicitas imponebant. Dicebatur etiam quod volebant cogere omnia comunia tenere suis propriis impensis camparios super venationibus, et quod tenerentur comunia singula exibere cancellario d.ni Socini soldos triginta quolibet anno, et satisfacere omnibus tubicinibus qui
in singulis locis aliquas proclamationes faciebant de venationibus et pertinentibus, ad computum duorum marcellorum pro quacumque proclamatione. Nemo etiam poterat alicubi piscari, dicto d.no Socino Sicco prohibente sub gravissimis poenis, et tristis reddebatur quicumque minimam aviculam de nido excepisset. Et erat Locumtenens d.ni Socini Coronus Præstinarius.
/ 83v / Die 25 iulii 1511 circa occasum solis tantus fuit ventus ab occidente et versus septentrionem in montibus Bergomi et plano eis adiacente, cum aliquali grandine, quod infinitæ arbores et vites fuerunt prostratæ et diruptæ.
Die veneris 1 augusti 1511 super regio novo Bergomi proclamatum fuit, parte d.ni Iohannis Antonii della Cruce, Iudicis extraordinarii Mediolani, quod si quis vult lamentari de d.no Baptistino de Rota, sub Venetis executore decimarum, compareat in termino dierum trium.
Die 2 augusti 1511 in Concilio parvo Antianorum tractatum et disputatum fuit, ad requisitionem quorundam, quod scriberentur litteræ rev.mo Senatui Mediolani, quod d.nus Potestas præsens Bergomi confirmaretur per duos annos, licet eius curiales male se gessissent. Sed quia non erat in Senatu libertas loquendi, et pravi erant et numero et potentia superiores, et magis hominibus quam Deo et beneficio publico incumbebant; tandem scriptæ sunt litteræ quod confirmaretur, cum conditione quod Augustinus Panigarola Potestas personaliter præturam exerceret, quia pro maiori parte temporis steterat absens.
/ 84r / Die 18 augusti 1511 in Mediolano per d.num Odet, Locumtenentem duci Nemorsi Locumtenentis regii citra montes nunc absentis, ordinatum fuit quod in Dominio regio nemo, cuiusvis conditionis et nominis existat, non audeat ferre aliquod genus armorum die neque noctis tempore, sub poena squassorum quatuor funis in publico, et ducatorum 25, applicandorum fisco regio; et scriptæ fuerunt litteræ Locumtenenti d.ni Potestatis Bergomi, quod ipse, sub poena indignationis regiæ proclamare faciat in civitate et omnibus locis territorii bergomensis dictam ordinationem, imponendo dicto Locumtenenti ut quotidie, sub dicta poena, daret notitiam Capitaneo iustitiæ Mediolani de omnibus et singulis qui arma ferrent ut supra; et quod consules locorum omnium Bergomi diligenter observarent et notificarent quoscumque ferentes arma sub dicta poena, si non essent intenti quotidie dicte observationi et notificationi. Declarando tamen, quod viatores in
itineribus suis possent impune portare spatas et pregiones solum, et non aliqua arma alterius manierei, nec hastata nec aliter, sub prædicta poena; et ita publice proclamatum fuit Bergomi,
die 23 augusti 1511.
Die 22 augusti 1511 et successive venerunt gentes armigeræ Triultianæ in Bergomum et hospitabantur in domibus civium, cum maximo incommodo; et
die ultimo augusti fecerunt monstram in domo Iohannis Petri Nigri de Ceresolis ante Commissarios regios et d.num comitem Georgium Triultium, et ibi acceperunt pagas suas; postea, nullis expensis solutis civibus, pro maiori parte recesserunt euntes per villas agri bergomensis, cum maxima turbatione et pullorum occisione.
/ 84v / Erat Bergomi Aluisuis Boltega, civis Mediolani datiorum conductor, qui tenebat plures offitiales et pizamantellos in agro bergomensi, committentes multas violentias et insolentias, nec eran offensis qui iustitiam ministrarent. Cum igitur in civitate Bergomi positæ essent custodiæ ad portas pro locis suspectis de morbo pestilentiæ, ipse Aluisius, contemnens comunis Bergomi ordinationes, e singulis portis custodias expulit vi armata, et eas vulneravit. Quare, congregato Consilio maiori, cum dictum fuisset de non ferendo sed repellendo tales iniurias manu armata, d.nus Franciscus Trovamala,
die 24 augusti 1511, tempore nundinarum, fecit proclamari super regio, præsente dicto Aluisio, quod nemo sub poena suspensionis molestaret dictas custodias et liceret molestantes impune offendere; tamen dictus Aluisius, cognoscens voluntatem dicti d.ni Francisci Locumtenentis Potestatis Bergomi et vilitatem seu timiditatem bergomensium ac
eorum discordias partiales, non cessabat facere quicquid volebat. Attamen comunitas Bergomi misit ad Senatum regium d.num Aurelium de Soltia ac d.num Malatestam Suardum ad porrigendam quærelam adversus dictum Aluisium
/ 85r / datiarium. Et tandem
die 18 septembris 1511 venerunt Bergomum d.ni Leo Bellonus et Aluisius Panigarola Potestas, de commissione Senatus regii, ad formandum processum contra dictum Aluisium pro infinitis violentiis et extortionibus per eum tirannice commissis. Postea missi sunt oratores Mediolanum pro expeditione dicti processus d.nus Oliverius Augustus et d.nus Franciscus Bellafinus, cancellarius comunis, ubi steterunt instantes iudicii finem, sed tedio et expensis multis affectis, nunquam potuerunt habere iustitiæ administrationem nec causæ finem.
Die iovis 4 septembris 1511, hora circiter tertia, seu paulo post secundam noctis, veniente die veneris, in agro bergomensi visa est flamma ingens luminosa eggredi de luna et extendi versus Mediolanum ibique extingui; et statim post, auditi sunt crepitus plurimi, tanquam bombardarum et strepitus multus subsequens, sono veniente a meridie. Creditum fuit hoc portendere multa mala Mediolano præcipue parlamento.
/ 85v / Concilium quod Pisis indictum fuerat et ubi Pontifex fuerat vocatus, Florentinis et aliis contradicentibus, traductum fuit Mediolanum; et die
18 novembris 1511 factus fuit primus consessus quorundam cardinalium et prælatorum, præcipue Francorum, a Summo Pontifice Romæ excommunicatorum; sed non convenerunt in forma Concilii; Verum eorum mandato decretum fuit Concilium ordinarium pro
die 13 decembris, sed neque eo die potuit fieri, quia Helvetiorum maximus numerus armatorum excurrerunt ab alpibus Varisii usque prope Mediolanum et maximum tumultum facientes subito timore perculsi Mediolanenses aliud ... curaverunt.
Quare, ipso
die / 86r / dominico 4 ianuarii 1512 decretum fuit Concilium, quo die cardinales quinque, plures episcopi et alii prælati subditi regno Franciæ in mane citaverunt Iulium secundum Pontificem, lecto quodam processu per eos formato contra eum absentem,
seu potius oratione quadam iniuriosa.
Die sabbati 13 decembris 1511 Helvetii seu Sviceri, qui proximis diebus venerunt in agrum Mediolanensem, applicuerunt ad locum Raude; et tantus fuit timor Mediolani quod omnes induerunt arma; portæ urbis clausæ, præter unam. Omnes Franci convenerunt pedestres et equestres ad Zardinum, prope arcem Iovis, timentes ne Mediolani aliquod contra eos committeretur. Sed ill.mus d.nus Iohannes Iacobus Triultius sua prudentia providit adeo celeriter quod prædicti Helvetii redierunt in patriam, attamen, ut dicebatur, instante Iulio secundo Pontifice, cito reversuri in Lombardiam quia et Pontificis exercitus cum exercitu regis Hispaniæ veniebat Bononiam et Ferrariam.
/ 86v / Die iovis 8 ianuarii 1512 super regio Bergomi proclamatum fuit, quod omnes possint libere et sine datio aliquo conducere cibaria omnia, vinum et bladum equorum in agrum Parmensem, ubi erat exercitur regis Franciæ contra Iulium secundum pontificem venientem versus Bononiam.
Die veneris 23 ianuarii 1512 spectabilis dominus Paulus Zanchus doctor Bergomensis discessit a Bergomo iturus Rovariam cum honorabili comitiva ad officium præturæ regiæ; eo die nuntiatum fuit dominum Andream Grittum provisorem Dominii Venetorum cum ingenti numero Stratiatorum accessisse ad moenia Brixiæ, sperans per proditionem ingredi per unam portarum, ex quo magnus fuit terror; sed postero die, detecta proditione et nonnullis Brixiensibus captis, maxime Petro Advocato, Toma Ducco, Bonaventura Fenerolo, re infecta
/ 87r / discessit provisor.
Die sabbati subsecuto [
1512, 24 ianuarii] proclamatum fuit Bergomi ut nemo ferret arma, non hospitando aliquam sine licentia rectoris.
Die Dominico dominus Antonius Maria Palavicinus gubernator venit Bergomum cum trecentis peditibus vel circa, quos fecit hospitari in domibus civium a porta Picta infra, et proclamari fecit, quod omnes possint vendere panem, vinum, et carmen sine datio. Dicebatur velle excipere obsides de Bergomo, sed non fuit verum.
Die Dominico suprascripto in sero ad occasum visi sunt tres soles, et nocte diei martis visa sunt signa curca Lunam in formam crucis igneæ.
Die iovis 29 ianuarii 1512 in Concilio Bergomi ordinatum fuit quod scribantur et conducantur pedites tercenti expensis comunis per unum mensem pro tutela civitatis, si oportuerit. Quoniam Brixienses maxime Vallis Troppie et Vallis Sabii incolæ duce comite Aluisio Advocato, perstabant in rebellione adversus Brixiam, et dictis peditibus scribendis præfecti sunt dominus Trusardus Calleppius, Socinus Siccus, Lucas Brembatus et Franciscus Albanus, equites aurati.
/ 87v / Die 30 ianuarii 1512 trecenti pedites Alemanni venerunt Bergomum et hospitati cunt in domibus civium viciniæ Sancti Stephani extra portam Sancti Jacobi, et in burgo Sancti Leonardi, ubi a patronis domorum habebant cibum et potum, cum promissione satisfaciendi; sed tamen paucissimi aliquid dederunt, maxima pars nil dedit; et sic
Die dominico primo febuarii quo dominus Iohannes Maria Guaschus doctor Alexandrinus intravit Bergomum ad præturam nuntiatum fuit Stratiotas et Valtrumpienses cepisse Palatiolum, et venisse usque Telgatum et Salicinum, neminem offendentes nel loedentes verbo nec facto; quare prædicti pedites nocte subsecuta hora nona recesserunt a Bergomo et transierunt Olium per pontem Pontolii et iverunt Clarium, sed timentes Venetorum Stratiotas cum vellent ira Brixiam diverterunt ad Fontanellam agri Cremonensis.
/ 88r / Die martis 7 februarii domini Trusardus Callepius, Leonardus Comendunus, equites et doctores, Domini Hieronimus Colleonus, et Georgius Benalius, dum esset murmus quod Guelphi habebantur suspecti ex quorundam partis adversæ delatione, et pro expurgatione adivissent ill.mum d.num Johannem Jacobum Trultium magnum cancellarium, et alios principes Gallos, habitis bonis verbis et laudata eorum expositione, redierunt Bergomum.
Die mercuri 4 februarii 1512 audito quod Veneti externa die receperant Brixiam, venerunt pedites ducenti Bergomum, missi ex Cassiano per Gubernatorem Pallavicinum; et domini Socinus Sicus, Ludovicus Suardus doctor, Franciscus Suardus doctor et camerlingus Bergomi, Scipio Suardus doctor, Malatesta Suardus recesserunt de Bergamo et iverunt Mediolanum. Montani omnes Bergomenses dederunt se Venetis, et pars planitiei nemine repugnante, et aqua Serii intercepta et reclusa fuit nocte sequente propter molendina Bergomi.
Die jovis 5 februarii 1512 de mandato ill.mi domini Johannis Mariæ Guaschi potestatis et domini Johannis Thomæ Turriani locumtenentis gubernatoris Bergomi, super regio proclamatum fuit sub poena confiscationis bonorum, quod nemo cuiusvis conditionis auderet
/ 88v / ferre aliqua arma defensiva nec offensiva extra domos, nec tenere aliquod genus armorum in domibus ultra solitum, nec habere homines armatos domi; et hoc quia timor erat ne cives discordes venirent ad arma, et hac occasione Montani omnes, qui iam inclinaverant se Dominis Venetis, et secum venerat ad Alzanum Maffeus Cagnolus de Carraria missus a mag.co domino Andrea Gritti provisore exercitus Veneti, ingredierentur et caperent Bergomum; et eo maxime quod aliqui bergomenses dicebantur desiderare mutationem dominii, quia magistratus omnes Lombardi Regis Franciæ minus juste se gesserant, et a militibus Gallicis et Mediolanensibus male erant tractati.
Die suprascripto hora 23 proclamatum fuit super regio nomine potestatis et locumtenentis ut supra, quod, non obstante prædicta inhibitione, quilibet possit impune et libere ferre quæcumque arma, et habere homines armatos pro Rege Franciæ. Pueri autem nonnulli simplices et puri audientes ipsam proclamationem acclamarunt Marco Marco, tanquam præsagirent Spiritu Sancto infantium linguis movente quid esset futurum paulo post.
/89r / Erant in centro civitatis Bergomi pedites 200 vel circa. In portis burgorum nullus erat stipendiatus, nec aliquæ artelariæ positæ erant aliubi nisi in arcre ei Capella, non fiebant aliquæ custudiæ per Bergomenses, sed omnes residebant domi suæ, non facientes aliquid pro Rege Franciæ, nec verbo nec alio modo contre, sed tanquam muti continebant se, expectantes quid Deus omnipotens facere vellet, nulla fiebat injuria, nec minæ, tanquam Deus
vellet omnia quiete et pacifice proficere. Gubernator stabat in Cassiano, continue mittebay pedites, sed paucos, et sine ordine aliquo, et parvo cum salario, ut dicebant. Circa hora quarta noctis Cagnolus prædictus cum Troilo Lupo, Bernardino Montanino, subsequentibus omnibus montanis concordibus et unius animi, nescio an disponente Deo, intrarunt burgum Sanctæ Cattarinæ, et Sanci Antonii, ubi non erant aliquæ custodiæ, pars ivit in burgum Sancti Leonardi cum Cagnolo, ubi pacifice accepti. ostea hora decima omnes unanimes armati ascenderunt muros subtus domos domini Petri et Marci Antonii de Grumello, et aperuerunt portam pictam; ex qua, audito rumore clamantium Marco Marco, pedites Mediolanenses aufugerunt in civitatulam, et montani euntes per vicos civitatis clamabant Marco Marco, Turco Turco, nemine ex domibus civitatis de domibus suis tunc respundente neque exeunte propter timorem; sed luce clarissima omnes exierunt, et montani
/ 89v / exeuntes ad
civitatulam, neminem ibi reperierunt, quia Mediolanenses aufugerant per viam versus Tritium. Cagnolus proclamari fecit quon nemini, alicuiusvis status et qualitatis esset, fieret aliqua injuria, nec alicuius civis domus molestaretur aliquo modo, quia Domini Veneti volebant omnes salvos esse. Obstupescebat tota civitas quod montani cum prædictis talibus capitibus ausi essent ingredi Bergomum. Alòiqui indignabantur quod necesse esset obedire montanis, et quod Cagnolus tanquam capitaneus, et Troylus tanquam gubernator, ut ipsi se appellabant, imperarent civibus et nobilibus viris civitatis; et eo maxime quia nullas habebant litteras a Venetis, nec titulum dignitatis. Ea nocte adhibito igne ad valuas cancellariæ dominorum Recrorum et cancellariæ atque rationariæ comunis Bergomi, Montani incenderunt omnes libros et scripturas, maximo et enextimabili damno comunis Bergomi, et privatarum personarum, volentes etiam comburere omnes libros archivii maleficiorum, et condemnationes
criminales, sed, aut prohibiti aut luce clara accedente, non sunt ausi.
/ 90r / Die sabbati 7 februarii 1512 magnificus dominus Federicus Contarenus, etatis annorum 30 vel circa, cum stratiotis 500 et quibusdam balestariis equestribus venit Bergomum pro Dominis Venetis, et hospitatus fuit in domo domini Francisci Albani; et statim fecit per tubicinem publice proclamari quad nemini fieret aliqua injuria, et stipendiati non hospitarentur in domibus civium, nec incommodum aliquod inferrent alicui, sed hospitarentur pedites in palatio, civitatula, in ecclesiis, equestres in burgis, et comunitas dabat ligna, stramina et bladum gratis. In vexillo præfati domini Federici scriptum erat: perdonar se può, dimenticarsi no.
Die dominico 8 februarii accepta est arx per deditionem et dimissi sunt Franci cum suis armis libere abire in agrum Mediolanensem associati stratiotis, ne lederentur in via, et erant quindecim cum castelano suo; et fuit terremotus in pluribus locis Bergomi.
Maffeus de Carraria Capitaneus Peditum ill.mi Dominii Venetorum
Sia lassati andar li infrascritti, come homini liberi et licentiati da noi et altra volta fatti presoni per andar a Caravazo. In quorum fidem, etc. Bergomi, die 9 februarii 1512. Zuan Antonio de Caravazo, Jacomo Nava(?), Ambrosio Console. Iohannes Antonius Cancellarius.
/ 90 v / Die martis 10 februarii 1512 venerunt ab exercitu Brixiae in civitatem Bergomi pedites 300 bene armati, et quia multi in Bergomo nolebant accipere monetas Gallicas, proclamatum fuit quod omnes monetæ indiferenter expenderentur, et quia etiam posita erant datia super bladis quæ ducebantur extra civitatem, lamentati sunt de hoc districtuales, et maxime montani, quod tam cito et in tam recenti eorum beneficio et meritis, cogerentur solvere datia; proclamatum fuit quod libere et sine datio blada possint conduci extra civitatem. Et item, proclamatum fuit quod si quis habet, aut alium habere sciat, aliqua bona alicuius Mediolanensis aut Franci, ea omnia notificet præfato domino Federico Contareno provisori Stradiotorum. Eo die pedites prædicti hospitati sunt in domibus civium, et expensis civium cibi et potus gratis præcipue in vicinia de Antescolis, et Sancti Michaelis, ut essent prope plateam.
Die mercuri 11 februarii descripta sunt omnia blada per consoles vicinorum (?) in civitate et burgis; et quia nuntiatum fuerat milites Francos accessisse Martinengum, ut ingressi spoliarent habitantes, missi sunt
/ 91r / illuc tradioti 200, et alii numero 30 missi sunt Verdellum majus pro custodia, et Franci qui erant in Capella exiverunt et incenderunt plures domos super monte Sancti Vigilii, et illico redierunt in Capellam, nemine contrastante; et antecedentibus continuis diebus ceperunt omnes incolas ipsius montis et cogebant eos facere propugnaculum extra Capellam versus Bastiam et ferre terratium et lignamina juxta muros Capellæ, et munire eam, ubi oportebat.
Die suprascripto veniente die jovis hora ii noctis scissum et rejectum est turratium horarum in arce ex improviso, quia Franci proxime dimissi dolose disposuerunt funem ignitam et nullo advertente ignis funem incendens pervenit ad pulverem bombardarum positam in barilis in fundo diste turris, et vigore maximo turrim disjecit in tres partes, et mortui sunt ex hominibus septem Vallis Serianæ superioris illic custodes arcis.
/ 91v / Die veneris 13 februarii 1512 in ecclesia Sanctæ Mariæ Majoris post celebrationem missæ ad altare majus, convocatis civibus et populo Bergomi, lectæ fuerunt litteræ ducales ill.mi Dominii Venetiarum cum bulla qurea scriptæ mag.cæ et fidelissimæ comunitatis Bergomi et datæ Venetiis die 8 præsentis mensis. quibus in effectu dulcissimis et humanissimis verbis scribitur de lætitia Venetiis habita de reditu hujus civitatis et territorii ad umbram et protectionem Dominorum Venetorum, et liberatione a rabie barbarica et injustissimis oppressionibus hactenus multis modis supportatis; et quod ill.mum Dominium confirmet omnia privilegia, indulta et beneficia antiqua, reponendo Bergomenses in honoribus et beneficiis omnibus quibus erant et gaudebant ante presens bellum Gallorum, hortando omnes ad unionem, concordiam et bonam spem ac fidem erga Dominium Venetorum.
Quibus lectis coram omnibus, sp.lis d.nus Trusardus de Callepio, eques et doctor, ac d.nus Lucas Brembatus, eques, bonis verbis hortati sunt omnes ut animo constanti sint et bene et melius sperent a benignitate Dominii Venetorum, et in primis ut sint unanimes sine factione, omnes injurias obliviscantur,
/ 92r / caritate conjungantur, Deo gratias agant de liberatione ab injustis magistratibus, et quod omnia officia, beneficia et honores indifferenter omnibus distribuentur et conferentur, tanquam confratribus et filiis unius civitatis.
Die sabbati 14 februarii venit Bergomum ex Brixia, ubi erant exercitus Venetus ad expugnationem castri, d.nus Andreas Gritti, adolescens annorum 26 vel circa, ut gubernaret Bergomum donec veniret d.nus Dominicos Contarenus electus provisor in concilio Rogatorum, quoniam Federicus suprascriptus non poterat continue stare in Bergamo, sed aliquando obequitabat territorium Bergomense cum stradiotis ne quid mali comitteretur ab inimicis, aut aliter; et etiam ipse d.nus Andreas fecit proclamari quod nulla in Bergamo nec territorio Bergomense alicui fieret injuria in re nec persona aliqua.
Die dominico 15 februarii proclamatum fuit super regio ut qui militare velint pro peditibus scribantur sub Maffeo Cagnolo de Carraria et Troilo Lupo et eis dabantur pecuniæ. Hodie d.nus Federicus Contarenus provisor stradiotorum ivit habitandum in burgum Sancti Leonardi in monasterio Sancti Leonardi; et
die lunæ ivit Martinengum
/ 92v / et
die martis ante lucem vocatus a d.no Provisore generali quia Franci ibant ad auxilium castri Berixiensis, perrexit cum stradiotis Brixiam, et civitas Bergomi remansit cum paucis peditibus et quibusdam balistariis. Quare, hoc scientes, inimici venerunt a Caravagio, Fontanella et aliis locis finitimis ad portam Colonii Bargomi, et redientes abegerunt multa animalia in Proedam ex Urio, Grassobio, Azano et Stezano, Verdello; et tota civitas cum suburbiis non sine timore hac nocte tota stetit in armis; et Franci ex Capella cum
tormentis eiciebant balottas ferreas in urbe; sed Dei gratia nemo fuit læsus.
Die mercurii [
18 februarii] nuntiatum fuit Bergomi quod exercitus Francorum erat ad moenia Brixiæ pro tuitione castri, et exercitus Venetorum non erat satis sufficiens ad repugnandum. Dicebatur etiam quod a Mediolano et Glarea Abduæ parabatur exercitus contra Bergomum, et pro incendendo valles Bergomi; et jam quasi tota planities defecerat et consenserat cum Frandis Ciseranum, Verdellum majus, Arcene in prædam acceptæ erant, captivati rustici a Transadianis, Brignanensibus, Triviliensibus,
/ 93r / aliæ villæ promiserant bonam summam danariorum ne depredarentur et incenderentur. Nulla veniebant auxilia a Venetis, ideo jam ubique erat tractatus de notificando quod civitas Bergomi erat aperta Francis, licet non fuerit clausa nec tradita aliis, nec fidem violaverit unquam alicui Domino suo; sed tanquam armis insueta et debilibus muris cincta semper cesserit potentioribus et majori vi. Quare hac nocte Venetorum provisor cum suis militibus recessit versus Brixiam, et Franci redierunt, semper castellano Gallico manente in Capella, et nemine eam molestante, licet ipse non cesserat emittere balottas ferreas in domos et vias civitatis, nullo offenso Dei gratia.
Die jovis 19 februarii 1512 mag.cus d.nus Iohannes Maria Guascus, doctor, potestas Bergomi, qui delituerat penes d.num David de Brembate, se manifestavit, et visitatus fuit honorifice a civibus pluribus, et nonnulli ex nobilioribus iverunt obviam d.no Antonio Mariæ Gubernatori venienti ex Cassiano, ut dicebatur; sed non venit nisi die sabbati [
21 februarii], præmissis peditibus trecentis, quo die proclamari fecit quod sub poena capitis aliquis nijuriam nec inferret alicui nec aliubi in territorio Bergomensi, et fecit infinitos salvosconductus villis et privatis personibus possendi tuti habitare in domibus suis, et nuntiavit
/ 93v / quod Franci externa die recuperaverant Brixiam, cum multa occisione exercitus Veneti et Brixianorum, et Brixiam depredaverant, factis captivis fere omnibus Brixianis in civitate et territorio Brixiæ. Quare trepidatum fuit Bergomi ne Franci prædaventur Bergomenses, licet non tradi dissent se nec civitatem Venetis, nisi fortasse aliqui clandestine; et ideo facti sunt oratores ad viceregem tunc Brixiæ agentem d.ni Ludovicus Suardus, Granciscus Suardus, Franciscus Albanus et Gerardus della Sale, d.ni Trusardus Callepius, Lucas Brembatus ad declarandam innocentiam civitatis, quæ se non impedivit in deditione, sed potius omnia provide egit erga Regem./
/ 94r / Die lunæ 23 februarii 1512 Vicerex scripsit gubernatori Bergomi, quod hodie ivet Cassianum cum oratoribus prædictis, ubi audiet eos, et proclamari fecit quod nemo offendat in re nec persona in territorio nec civitate Bergomi aliquem Bergomensem, sed quisque libere et tute eat et habitet in domibus et locis suis. Tamen non cessabant stipendiati omnes et eorum infiniti seguaces venturerii rustici ex agro Mediolanensi, Cremonensi, Cremensi, Glareabduæ in civitate et territorio, in plano et vallibus ac montibus Bergomi, spoliare, rapere, captivare homines et res et animalia.
Quare die martis [
24 februarii] super regio Bergomi parte gubernatoris absentis proclamatum fuit quod omnes stipendiati et eorum seguaces, in termino horarum sex, sub poena suspensionis, discedant a civitate et territorio Bergomi, sine molestia alicuius personæ, remanentibus stipendiatis fortiliciorum et portarum civitatis in suis locis; et proclamatum fuit nomine d.ni Potestatis quod omnes reportent bona in palatium et cancellariam, quæ abstulerant in ingressu montanorum; et hora 23 parte viceregis proclamatum fuit quod omnes stipendiati et alii cuiuscumque dignitatis et conditionis relaxent et dimittant omnes captivos, et bona restituant a die
/ 94v / recuperationis Bergomi detentos et accepta. Maxime quia castelanus Capelle multos cives Bergomi duxerat in Capellam, et continue ducebat eques, et cogebat sese redimere centum et ducentum et pluribus et paucioribus scutis aureis, et minabatur aliquibus suspensionem et mortem, aut tormenta; sed ipsæ proclamationes non observabantur, sed quotidie detinebantur ducenti homines.
/ 95r / Die jovis 11 martii 1512 in concilio majori deliberatum fuit quod dentur de bonis communis somæ centum frumentatæ pauperibus amore Dei, ut Bergomum custodiretur Dei gratia a pestilentia et aliis ingraventibus malis; et fuerunt deputati d,ni Socinus Siccus, Ludovicus Suardus, Franciscus Albanus, equites, d.ni Michæl Maldura, Girardus della Sale, doctores, et Scipio Suardus ad assistendum coram ill.mo d.no Generali Normandiæ, et camcellario Senatus Mediolanensis, viris Gallicis, et magnæ auctoritatis a Christianissimo Rege delegatis pro inquirenda veritate mutationis status proxime causa Montanorum facti, et pro declaratione innocentiæ civitatis et bonæ fidei erga Regem.
/ 95v / Die lunæ 15 martii 1512 frater Hieronimus Placentinus ordinis Servorum prædicabat Bergomi, et satagebat totis viribus ut omnes cives essent in concordia et mutua charitate, et processiones facerent ad placandam iram Dei, et gratiam impetrandam pro conservatione Bergomensium ab imminentibus periculis; et quia intellexerat quosdam iuvenes vilis conditionis comedisse carnes in hac quadragesima, et nonnullos dare operam ludis, ideo mandato d.ni Potestatis proclamatum fuit ut quicumque carnes sive lacticinia comederet in quadragesima, aut luserit, solvat ducatos 25 cameræ, et medietas sit accusatoris; ut quos Dei timor aut riverentia non tenet, poena mundana coherceat. Mirum certe fuit quod quasi quotidie multum pluit.
/ 96r / Die 17 martii suprascripti in concilio majori, persuasione suprascripti fratris Hieronimi, ordinatum fuit quod solemniter celebretur festum Sancti Joseph, et fiat devota processio ut eius precibus et intercessione hæc civitas concorditer et bene gubernetur, adversitates omnes avertantur et gratia Dei omnipotentis sit semper nobiscum. Amen.
Die dominico 21 martii 1512 venerunt Bergomum cum multa comitiva ill.mi d,ni Thomas generalis regius vicecancellarius, capitaneus justitiæ Mediolani. d.nus Leo Senator Regius, Antonius Maria Pallavicinus cum aliis nobilibus; hospitati sunt in domibus Suardorum; proclamari fecerunt nomine regio ut die crastina hora 15 omnes patresfamilias, seu capita familiarum, civitatis et burgorum Bergomi sint in platea, omnes absentes compareant in termino dierum octo sub poena furcæ et rebellionis.
/ 96v / Die lunæ 22 martii hora 15 vel circa sedebant sub palatio suprasripti ill.mi d.ni Proceres regii, et ibi per mag.cum d.num Potestatem Bergomi, coram capitibus familiarum Bergomi ion maximo numero, lecta fuit longa narratione quædam querela qua in effectu imputabatur civitas universaliter, quod fuisset rebellei Christianissimo Regi; et concludebat de punitione inferenda; quare omnes esse conscientia dicebant unus erga alium non fuisse rebelles, sed coactos fuisse cedere armis et viribus montanorum, et tunc non affuisse officiales nec magistratus regios qui providerent deffensioni civitatis, et alias rationes allegabant, et cum surrexisset reverenter d,nus Michael maldura responsurus cum aliis deputatis, fuit ei responsum pro tunc nolle aliam responsionem; sed cives secum consulerent quid melius pro civitate faciendum. Post prandium autem, d.ni Deputati et alii numero quindecim convenerunt in loco concilii et re disputata fecerunt responsionem
in scriptis pro declaratione innocentiæ et bonæfidei civitatis erga Christianissimum Regem; / 97r / et cum præsentassent ea omnia ill.mo Generali non fuit acceptata, sed eos admonuit ut die octavo compareant Mediolani coram Suæ Dominationi, et d.no Cancellario, ad allegandum quicquid vellent. Eo die post prandium ducti sunt in Capellam detenti d.ni Trusardus comes de Callepio, Leonardus Comendunus eques, Galeas Columbus doctos, d.ni Iohannes Albanus, Andreas comes de Callepio, Aluisius Passus, Nicolaus Bongus, Stephanus Vianova, Federicus Rivola, et successive plures alii, videlicet, Isnardus Colleonus, Augustinus Albanus, Baptista Zoncha, Franciscus de Ciserano, Zaccharias Passus, Iohannes Franciscus Bellafinus, Venturinus Moronus.
/ 97v / Die 26 martii 1512 ill.mi d.ni Generalis, Capitaneus justitiæ. Antonius Maria Pallavicinus abierunt ex Bergomo et iverunt Mediolanum; et dictum fuit quod Helvetii volebant venire in Italiam per vallem Augusta pro subsidio Pontificis. Bergomi autem remanserunt d.ni Vicecancellarius et Leo Senator ad formandos processus contra suspectos de rebelione.
Die 26 martii 1512 in concilio majori creati sunt oratores ad eundum Mediolanum coram ill.mo d.nop Generali et cancellario parlamenti regii, pro dicendo et ostendendo innocentiam civitatia et bonam fidem erga Regem, d.ni Franciscus Albanus, Franciscus Suardus thesaurarius, Alexander de Tertio, Petrus de Assonica, Oliverius Augustus, doctores, et Benedictus Gislandus, doctor, qui non voluit suscipere hanc optimam et honorabilem provinciam reipublicæ gratissimam, sed refutavit cum displicentia totius universitatis; quare eius loco creatus est d.nus Michael Maldura, doctor.
/ 98r /Die dominico 28 martii 1512 frater Hieronimus de Placentia ordinis Servorum, post prædicationem producto quodam vexillo in quo erant imagines beatæ Virginis Mariæ et Sancti Joseph, hortatus est totum populum ut acceptaret in patronum et protectorem civitatis Sanctum Joseph et capellam fabricaret in ecclesia Sancti Gotardi, et attentis periculis imminentibus bellorum, pestis, carestiæ et captivitatis maximus numerus hominum utriusque sexus, præcedentibus fratribus Sancti Gottardi cum cruce et dicto vexillo cantantibus hymnum Iste Confessor Domini, exiverunt ad dictam ecclesiam; et coepta est schola seu societas sub nomine Sancti Joseph.
/ 98v / Die veneris 2 aprilis 1512, quia pestis pululabat in diversis vicinantiis, et civitas non habebat poblicos introitus seu redditus sufficientes continuis impensis, positum est imprestitum ducatorum 300 pro succuriendo et providendo in casu pestis; et item, omnes pauperes redacti sunt in hospitali Sancti Marci in prato; et singulæ familiæ civitatis, ex eorum arbitrio et devotione, dabant singulis diebus certos panes defferendos per deputatos dictis pauperibus ut possent alimentari, et ne vagarentur in periculo pestis. Et postea tractatum fuit in concilio majori de mittendo oratores ad regem in Franciam pro declaratione innocentiæ et bonæfidei totius universitatis, quia Generalis Normandiæ et Cancelarius Parlamenti in Mediolano dicebant Bergomum fuisse rebellem, ita quod tota civitas erat in merore propter hoc; et quia plures cives erant detenti in Capella et quotidie fiebant orationes Deo ut liberaret ab his malis; et
suprascriptus predicator continue omnes hortabatur ad confidentiam in Deo, si poeniterent, etc.
/ 99r / Die lunæ 5 aprilis dimissi sunt ex Capella d.ni Leonardus Cumendunus, Johannes Albanus, comes Andreas Callepius, Nicolaus Bongus, Aluisius Passus, Augustinus Albanus, Franciscus de Ciserano, Baptista Zoncha, Venturinus Moronus; ex Citadella Suardus Coleonus.
Die 13 aprilis 1512 venerunt in concilium Bergomi Bortolomeus Ferrerius et Philippus Vicecomes, magistri intratarum regalium Mediolani, multis verbis narrantes quod ipsa civitas propter rebellionem dederat causam Regi conducendi milites ex Bononia et aliunde, pro recuperatione Brixiæ et Bergomi; et petebant ducatos quadraginta millia pro impensis totidem in dicta causa militum tantum; et fuit eis responsum quod hæc civitas non fuerat rebellis nec inobediens Regi, sed quod culpa et defectu eorum qui nomine Regis debebant gubernare ac deffendere hanc civitatem et subditos occupata fuerat per montanos et alios; et quod petebant licentiam eundi ad Regem / 99v / pro excusatione imputationis et declaratione innocentiæ et boneæ fidei erga Regem. Et sic die subsecuta [
14 aprilis] facti sunt oratores ad Regem d.ni Franciscus Suardus thesaurarius, et Alexander de Tertio, doctores; et die subsecuta dicti domini vocaverunt ad se in
civitaculam plurimos cives et singulis eorum mandaverunt nomine Generalis Normandiæ et Cancellarii Parlamenti ut per totam diem lunæ exhibuisse sibi deberent varias summas ducatorum. Sed ipsi miserunt Mediolanum d.nos Petrum Sonicam, Ludovicum Rotam, Lucam Brembatum et Hieronimum Coleonum, qui obtinuerunt litteras suspensionis, donecre melius intellecta, aliter super eam deliberatum fuerit.
/ 100r / Die 19 aprilis 1512 redierunt Bergomum d.ni Leo et Vicecancellarius ad perficiendum processus contra cives detentos in Capella, arce et civitacula, et die subsecuta [20 aprilis] nomine Regis petierunt a civitate sibi tradi omnia privilegia et indulta per Regem, tenquam si civitas indigna facta esset disctis privilegiis et omni beneficio Regio; et fuit responsum per cives quod destinaverant oratores ad Regem pro declaratione innocentiæ et bonæ fidei erga Regem, qui etiam defferrent ipsa privilagia; sed tamen necesse fuit ea tradere ipsis d.nis Leono et Vicecancellario; et oratores non iverunt in Franciam, quia tractatum fuit de componendo. [Una nota a margine: "Vedi l'orazione funebre di Giovita Rapicio in morte di Paolo Zanchi"].
/ 100v / Die veneris 7 maii 1512 deputati sunt qui ordinarent allodiamenta pro millibus peditibus Vasconibus in civitate, qui jam venerant Arcene cum disturbatione multa; et ea die in executione litterarum honorandi Generalis Normandiæ vocati sunt infrascripti cives in civitatulam, ubi eis per locumtenentem iussum fuit ira obsides extra Adduam, et sese præsentare in termino dierum duorum Mediolani coram d.no Cancellario Parlamenti regii: d.ni David Brembatus, Andreas Passus, Johannes Albanus, Augustinus della Turre, mag.cus comes Andreas Callepius, Georgius Benalius, Stephanus Vianova, Petrus Grumellus, Franciscus Rota antiquus, Franciscus Rota iuvenis, Dominicus del Cornello, Leonardus Cumendunus, Ludovicus Rota, Petrus Sonica, doctores, Aluisius Passus, Nicolaus Bongus, Pezolus Simon Zanchus, Antonius Lulmus, doctor, Gabriel Lulmus, Marcus Antonius Gromellus, Paulus Benalius doctor, Gaspar Benalius, Zininus Borella, Hieronimus Colleonus, Nicolaus
Zanchus doctor, Franciscus Albanus, Salvus Lupus.
/ 101r / 1512 die 8 maii die sabbati venerunt Bergomum Vascones pedites 1500, qui hospitati sunt in domibus civium, et omnes armigeri Triultii, et alii cum maximo damno et molestia omnium, etiam pauperrimorum; et
die dominico nono maii super regio proclamatum quod per totam diem crastinam omnes Bergomenses consignasse et præsentasse deberent omnia arma cuiuscumque generis in civitatula, sub poena suspensionis; et postea proclamatum fuit quod omnes Bergomenses montani et totius territorii, in termino dierum duorum portasse debeant in civitatula pmnia arma, sub dicta poena.
Die 24 maii 1512 super regio proclamatum fuit quod debeant et possint conduci in exercitu Francorum ad Pontolium omnia victualia libere et sine datio aliquo, præter frumentum, sicalem et milium, tuia Helvetii, ut dicebatur nomine Venetorum per montes pervenerant in agrum Veronensem et Gallici milites, qui erant in Verona, fuerant
/ 101v / iussi nomine Maximiani exire inde et interim fiebant excubiæ Bergomi per Vascones.
Die 25 maii 1512 Mediolani ante arcem Jovis publice decapitati sunt duo filii quondam comitis Aluisii Advocati Brixiensis.
Die mercurii 2 junii 1512 super regio novo publicati sunt sono tubarum ordines regii pro allodiamentis et impensis stipendiatorum, continentes bonam provisionem, sed Deus cit an erint observati. Missi sunt Luere 300 vascones, quia nonnulli Bergomenses et quamplurimi Brixienses, precipue Vallis Trompiæ illic minabantur depredationem et excursiones. Reddita sunt arma Valli Serianæ dicta de causa, ut se possint tueri.
/ 102r / Die jovis 3 junii per horam continuam tanta vis et quantitas grandinis cecidit Bergomi, ut fuerit miraculum die veneris [
4 junii] relaxati sunt plures Bergomenses detenti in civitatula, et eo die d.nus Leo cum suis sociis recessit, quia intellexerat Helvetios et Venetos venisse in agrum Brixianum contra Francos. Die sabbati [
5 junii] dictum fuit Venetos equites lævis armaturæ venise Romanum, et stipendiati Gallici, qui erant Bergomi, multum trepidabant. D.nus Ludovicus Suardus doctor cum sua familia ivit Mediolanum, cum eo d.ni Iohannes Franciscus, Franciscus, Scipio, doctores, d.nus comes Ludovicus et d.ni Franciscus filius, Malatesta, et Hieronimus Suardi.
Die martis 8 junii dictum fuit quod provisor Venetus erat in valle Seriana venturus Bergomum, et quod Mediolanenses concordes decreverant accipere ducem ab Maximiano imperatore, et Francorum jugo se absolvere; quodque Bergomenses relegati libertatem acceperant redeundi in patriam; et nocte subsecuta hora sexta omnes Vascones custodientes Bergomum, comes Alexander Triultius, Lucas Sabellus ductores equitum Florentinorum et capitaneus arcis recesserunt de Bergomo libere et quiete transeuntes per pontem Tricii in agrum
/ 102v / Mediolanensem, nullo relicto gubernatore in Bergomo; postea relatum fuit quod ibant vocati in exercitu Francorum prope Pizigitonum; et cum discessent, hora quarta post intraverunt Bergomum Bergomenses extorres, sine duca ac milite aliquo, quia non habebant nec erant stipendiati ulli extra exercitum Venetorum, sicut quædam inanis fama ferebatur. Civitas Bergomi officialibus et consilio penitus destituta, servibat
ambigua et in fastidio, maxime quia obsides erant Mediolani. Extorres, qui redierant, invaserunt domos plurium civium, diripientes et usurpantes bona eorum, et nemo audebat resistere eorum insolentiis; solus d.nus Socinus Siccus eos reprehendebat, maxime Bernardinum Rivolam, Johannem Mariam Lupum, Morandinum de Sancto Ioanne Bergomum, Giorgium Brembatum, Guidonem de Medicis, troilum Lupum, Hieronimum Bataliam, Fratren de Bertolettis, Bassianum, Soccinum de Passis.
Eo die in sero venit d,nus Carolus Mianus Venetus sine mandato aliquo Venetorum cum Cagnolo, et proclamari fecit quod iniuria aliqua non fieret in Bergomo; sed quod omnia ablata et capta præsentarentur
/ 103r / et redderentur. D.nus Odettus castelanus Capellæ Gallicus exivit ad prædandum in montibus Fontanæ et arbitrio suo qui volebat ibat et redibat in Capellam, quia nemo poterat nec audebat resistere.
1512, 8 junii Magnifici et fidelissimi amici nostri dilectissimi, havemo inteso con sommo piacere per la vostra la deditione spontanea facta per voi de quella città alli mandati nostri; la qual cosa così come cognoscemo procedere da quello antichissimo desiderio et divotione vostra verso l'ill.ma Signoria che sempre sete stati soliti demonstrare in ogni tempo, così etiam a noi supra modum è stato gratissimo intenderla, collocandola al luoco che se conviene: Subito ne avemo dato notitia all'ill.ma Signoria, et recercato vogli provedervi de uno grave et integerrimo Rettore, come alla sincerissima e costantissima fede vostra è conveniente, et semo certissimi sarà illico facto provisione per quella al tutto. Interim,, accadendovi cosa alcuna, non restate da richieder, perché mai non semo per mancarvi pro posse. Valete. Ex foelicissimis castris apud adduam, die 10 junii 1512. Mag.cis et fidelissimis comunitati nostre Bergomi et nobis
dilectissime. Paulus Capello eques provisor generalis
Postea die 11 junii 1512 ex loco Aquæ Nigræ prefatus d.nus Provisor scripsit comunitati Bergomi ut custodiret civitatem nomine Sancti Marci, donec a Venetis mitteretur Rector; et quod expensis civitatis scriberentur pedites
/ 103v / 150 sub comitiva Piatini cognomento Bergem de Bosellis, qui teneret eos pro tutela Bergomi, quo provideretur ne fierent violentiæ, prædationes et alia delicta in Bergomo.
Die 12 junii 1512. Quia Mediolani erat timor tumultus adversus Francos propter exercitum adversariorum, dimissi sunt obsides Bergomenses et aliarum civitatum libere reverti in patrias suas. Decem cives deputati per concilium Bergomi cum quctoritate gubernandi et administrandi omnia nomine civitatis, videlicet, d.ni Lucas Brembatus eques, Leonardus Comendunus eques et doctor, Franciscus Albanus eqyes, Firmus della Valle doctor, Bartolameus de Callepio doctor, Hieronimus Poncinus doctor, Hieronimus Coleonus, Petrus Rivola, Benedictus de Passis, Nicolaus de Bongis. Sed dominus Leonardus solus abstinuit a dicta administratione.
Magnifici tanquam fratres charissimi, siccome noi e questa nostra inclita città sempre siamo stati desiderosi de vicinare bene con voi, et anche in le occorrentie passate a nostra possanza abbiamo exequito,
/ 103v / così se persuadiamo che vostre Megnificentie ne correspondano de benevolentia et amore. Ora in questi tumultuosi tempi abbiamo presentito che insurgano molti de vostri contadini et valleriani, et pensano passare Adda et invadere il territorio Milanese, però con ditta opinione è parso dare avviso a vostre Magnificentie con exortarle ad fargli condigna provisione in modo che se abstenga da injuria ed violenza, et non si dia materia ad noi o li nostri paesani propulsare la iniuria, da unde ne spesso nascono nove offese et mutui dispendii. Et così provederemo ancora noi dal canto nostro; il che facendo vostre Magnificentie farà opera laudabile et conveniente alla benivolentia reciproca, et ad quello convene servarsi tra boni vicini. Ben le
pregiamo che per el presente trombetta ne vogliano notificare de sua resoluta intentione, ad ciò sappiamo come governarsi; et se offerimo propensissimi ad ogni beneficio de questa voltra magnifica cittade et paese. Die 12 junii 1512. Magnificis viris dominis Præsidentibus ad negotia civitatis Bergomi. Magnificentiarum vestrarum tanquam fratres Deputati inclitæ civitatis Mediolani. Suprascriptæ litteræ erant sigillatæ sigillo Sancti Ambrosii provisionis (?) Mediolani, et presentatæ in tumultuario consilio Bergomi die 13 junii 1512; et per decem deputatos ut supra fuit rescriptum quod civitas Bergomi non sciebat aliquid quod facta esset congregatio Bergomensium causa invadendi territorium Mediolani, et omne studium adhiberetur ne aliquis novi committeretur a Bergomensibus contra Mediolanum.
Die 16 junii præfatus provisor per litteras suas ex Papia scripsit deputatis Bergomi quod civiliter et criminaliter gubernarent Bergomum quousque veniret provisor aliquis Venetus.
et sex ipsi deputati
die 18 super regio proclamari fecerunt quod quilibet injurians possett impune offendi ab iniuriato, nemo teneret domi aliquos armatos nec famulos nec arma ultra consuetum; tamen, non erat oboedientia.
Die 21 junii allatæ sunt litteræ ducales a Venetiis, quod Dominium ad petitionem civitatis Bergomi elegerat provisorem d.num Dominicum Contarenum, qui alias fuerat potestas Bergomi, et congratulabatur de liberatione a Gallica tyrannide.
/ 104v / Die 24 junii 1512 venit Bergomum d.nus Bartolomeus Mustus pro provisore donec alius veniret, quia d.nus Dominicus erat impeditus morbo Angeli fratris, qui ea ægritudine decessit Venetiis.
Die 25 junii de mandato prefati mag.ci d.ni Bartolomei proclamatum fuit quod datia consueta solverentur; et die subsecuto [
26 junii] etiam fuit proclamatum quod nec verbo nec facto inferatur alicui injuria; et omnes munitiones exceptæ ab arce et civitacula restituantur; consules civitatis et territorii defferant omnia maleficia officio Maleficiorum Bergomi, secundum formam statutorum et privilegiorum; et approbavit præfatus provisor omnia ordinata et proclamata ante per decem deputatos suprascriptos.
Die 22 julii 1512 de mandato præfati d.ni Provisoris, consiliarii civitatis qui erant ante Francorum adventum convocati sunt; et ut essent etiam consiliarii in futurum præter paucos, quod provisor noluit, et additi sunt alii ad numerum.
/ 105r / Die 27 julii 1512 d.nus Bartolomeus Mustus provisor antedictus, quia Bergimus comestabilis suæ conductionis tempus finierat, et civitas amplius nolebat eum suis pecuniis, quia ipsius negligentia fere totus mons Sancti Vigilii conbustus et devastatus fuerat a Gallicis Capellæ, mandavit omnibus capitibus familiarum Bergomi ut convenirent in pallatium; et ibi Sua Magnificentia hortabatur omnes ut vellent eorum arbitrio donare aliquid pacuniarum, quibus dictus Bergemus cum suis peditibus possint vivere in civitate pro tutela et custodia etc.; et aliqui dederunt, aliqui non.
Die veneris 6 augusti 1512 Franci, qui tenebant Triccium nomine Regis Gallorum venerunt summo mane ad locum Levate, et bonam partem incenderunt, aliquos occiserunt, et animalia abduxerunt, nemine resistente, quia nec Bergomi nec in territorio erant stipendiati qui nos deffenderent, nec Mediolani erat aliquis dux, nec Dominus, et dicebatur quod Imperator volebat pro duce Mediolani Archiducem Burgundiæ, alii principes Italici volebant Maximilianum Sfortiam; et propter hoc res Lombardorum erant in suspenso et ambiguo. Exercitus Venetorum erat in agro Brixiano,
/ 105v / civitas Brixia, Crema et Capella Bergomi erant in potestate Gallorum; Verona sub Imperatoris libertate; dictus Castellanus Tritii discurrebat etiam per territorium Mediolanense suo arbitrio, animalia, frumenta et alias res conducebat in castrum Tritii.
Die sabbati 14 augusti Theodorus Paleologus cum stradiotis centum venit ex Brixiano exercitu ad defensionem villarum Bergomensium.
Die sabbati 21 augusti 1512 super regio, nomine d.rum Provisorum generalium, videlicet, Christofori Maurocenus et Pauli Capello Venetorum, proclamatum fuit quod quilibet possint conducere vectualia libere et sine datio in exercitu Venetorum qui erat pro expugnanda Brixia et redimenda de manibus Francorum.
Die primo septembris 1512 lectæ sunt in concilio Bergomi litteræ ducales quod oratores electi non vadant Venetias nisi dum fuerint admoniti a Dominio, quia Senatus Venetus est occupatus in rerum suarum administratione; et aliæ litteræ ducales quod nominatim detur notitia Dominio de omnibus qui superioribus diebus dederunt mutuo pecunias provisori Bergomi pro beneficio status.
/ 106r / Die 10 septembris 1512 Galli milites qui erant Cremæ nomine Regis eorum, et Benedictus Crivellus comestabilis dederunt eam Venetis cum pacto quod sint omnes cum facultatibus salvi. Et Helvetii qui erant Mediolani venerunt versus Cremam ad Bagnolum ut impedirent ingressum Venetis, sed non potuerunt, quia jam Veneti intraverant Cremam; et deinde Helvetii cum aliquot Mediolanensibus, invidentes fortasse Venetorum successibus, non desisterunt minari excursiones in agrum Bergomensem, ita quod, periculo moti, Veneti miserunt Bergomum aliquos stradiotas et pedites, qui custodirent civitatem; et
die 16 septembris venit nuntius qui dixit Helvetii in agrum Cremonensem; et
die 17 pedites 350 comitivæ d.ni Lautentii Anguillariæ capitanei generalis peditum d.rum Venetorum ex Crema ingressi sunt Bergomum, ubi steterunt expensis et in domibus civium; et fecerunt gabiones plurimos super monte Sanci Vigilii, et stratas ac alia, dicentes velle expgnare Capellam et erripere de manu Gallorum, promittentes dietim tormenta bellica et capitaneum affecturum; sed nihil futurum fuit nisi plurimæ expensæ per Bergomenses;
/ 106v/ et
die 2 octobris dicti pedites vocati a suo capitaneo, redierunt Cremam.
Die 29 septembris 1512 in nocte veniente die 30 maximæ pluviæ fuerunt in agro Bergomensi, et omnes torrentes et fluvii excreverunt supra modum, campi inundaverunt et pontes aliqui diruti; timor fuit mali futuri, qui in Apocalipsi cap. 17 Aquæ quas vidisti populi sunt et gentes et linguæ; Genesios 49 fluben primogenitus etc.
Die martis 5 octobris 1512 d.nus Antonius Justinianus, qui Brixiæ captus in Franciam ductus fuerat, tandem pecuniis redemptus venit Bergomum, ubi honorifice receptus fuit, et tribus diebus statit, a communitatem donum ducatorum 100 noluit accipere, verum gratias egit.
Die predicta [
5 octobris 1512] iussi sunt a d.no Provisore Bergomi adire Venetias de mandato Dominii Veneti spct.les d.ni Michael Maldura, Girardus della Sale, Clemens de Vertua, doctores, Amelius de Soltia, Obertinus de Vegiis, Johannes Jacobus de Mutio, d.nus Oliverius Augustus doctor, d.nus Leonardus Marentius, Jacobus Marentius
/ 107r / Baldessar del Follo, Johannes Philippus de Mutio, presbyter Andreas de Vaciis capellanus d.ni Francisci Albani, Johannes Baptista Donazellus, Bernardinus de Lancis, Defendus et Galiotinus fratres de Sabbatinis, frater Albertus de Colleonibus prepositus in Galgari, presbyter Christoforus de Carminatis, presbyter Nicolaus de Aspertis canonicus, d.nus Prosper Suardus canonicus, Pasinus de Triccio, Valerianus de Adelasiis, Aluisius Bagnatus, d.nus Ludovicus de Brixianis, Leonardus Verzerius, d.nus Alexander de Tertio doctor, d.nus Baptista Suardus, Ciprius Suardus, Augustinus Suardus, Scipio Suardus, Antonius della Sale, Johannes Galina et filius, Johannes Franciscus de Ponte, Baptista de Soltia, Ludovicus d.ni Hieronimi de Augustis, d.nus Valerius de Ponte, Johannes Petrus Franzesinus de Gambirasis, Johannes Petrus Ceresolus; numero 38.
Die 23 octobris 1512 cum esset ad moenia Brixiæ exercitus hispaniorum et Venetorum, et jam cum Francis tractatum esset de danda civitate Venetis, et Hispani nomine Ligæ dicerent accipiendam esse civitatem, ingressi sunt orator Maximiani Imperatoris, orator Hispaniorum et Provisor Venetorum collocuti sunt cum præfectis Francorum extra
/ 107v / manente utroque exercitu, et expectabatur responsum summi Pontificis quid concludendum esset de Brixia, et interim Hispani tenebant civitatem Brixiæ et territorium. Veneti autem se reduxerunt versus lacum Benacum cum exercitu; et Franci qui erant in castro Brixiæ ab Hispanis et Teutonicis deducti sunt in territorium Mediolanense per pontem Cassiani; deinde exercitus Venetus commeavit ad Albaretum et postea venit nuntius a Roma, quod die 25, videlicet Sanctæ Cattarinæ, in templo Sanctæ Mariæ de Populo publicata erat nova confederatio inter Imperatorem,
Pontificem, Regem Hispaniæ et adherentes, Venetis penitus exclusis; et quod civitas et loca imperii in Italia quæ a Venetis tenebantur receperentur de eorum manibus et traderentur via armata Imperatori; et Matteus curiensis eius locum tenens in Italiam se præparabat ad hoc negotium.
/ 108r / Die 28 octobris 1512. Odettus Vasco castellanus pro Rege Francorum in Capella, sciens Franciscum fratrem suum castellanum Leuci se dedissse Bartolomeo Ferrerio nomine Mediolanensium, et videns se in periculuo, emisit Franciscum Bellafinum, Federicum Rivolam et Stephanum Vianovam, quos tenebat captivos, ad tractandum deditionem et pacta cum d.no Provisore Bergami; et tandem conditiones appositæ fuere, ut castellanus et commilitones ac tota familia et res omnes essent salvæ, et securi ec tuti essent usque ad civitatem ....; quæ omnia approbata fuerunt per d.nos Provisores generales in exercitu Venetorum prope Brixiam; quare
die dominico ultimo octobris, facta proclamatione super regio quod nemo læderet Francos prædictos, committantibus d.nis Luca Brembato, Troilo Lupo et aliis, castellanus cum sua familia, tradita Capella Carolo Miano, venit in civitatem Bergomi, ubi stetit usque ad
diem dominicam 21 novembris 1512; quo die comitatus d.nis Luca Brembato, Francisco Bellafino, Troilo Lupo, stradiotis et allis, discessit cum suis peditibus, ivit versus Leucum
/ 108v / cum salvo conducto Mattei cardinalis Legati Apostolici et Octaviani Mariæ Sfortiæ episcopi laudensis, Mediolani gubernatoris; quo die venit Bergomum Hieronimus (?) comestabilis cum peditibus 140 ex castris Venetis pro custodia Capellæ.
Die 24 novembris 1512 et successive venerunt pedites Hispani ex Cremonensi et Brixiensi in agrum Bergomensem, videlicet, Martinengum, Romanum, Colonium, Urgnanum, Spiranum, Luranum, Arcene, Stezate, Verdellum, Vallem Triscurii, Scanzium, Alzanum, Vallem Breni, et totam Insulam, et alia loca et valles, ubi ststerunt expensis civium et rusticorum, dicentes velle ire in Mediolanum ad reponendum in statu Ducatus Maximilianum Sfortiam, qui erat Soresinæ, et cum montes et planities Bergomi superbe nimis et intolerabilibus impensis haurirent et vasterent, essetque apud Viceregem Hispanum in Soncino d.nus Vincentius Guidottus secretarius Venetus, rogans eum continue ad
/ 109r / supplicationem Bergomensium, ut levaret Bergomenses tantis damnis, declararetque impossibile esse pedites quinque mille posse alimentari in tam sterili territorio; tandem
die 16 decembris 1512 coepit bona pars ipsorum peditum abire ax Bergomensi in
Glaream Addue et contra Triccium, Laude, Pandinum, Mozzanicam et alia loca; et postea, cum essent in Insula prope Tritium cogebant Bergomenses ad mittendum guastatores et victualia, expensis Bergomensium.
Die jovis 9 decembris 1512 capta fuit pars in concilio Bergomi recuperandi et habendi ducatos tres mille expendendos pro habendo pedites ad conservationem civitatis pro Dominio Venetorum, licet superioribus annis et nunc civitas et territorium propter impensas infinitas assent attriti et exhausti atque consumpti; et die sequenti [
10 decembris] deputati sunt d.ni Lucas Brembatus et alii numero quinque ad vendenda bona comunitatis, cum pacto redimendi ea; et postea etiam fuit pars dicto die in concilio per d.nos Leonardum Cumendunum, Antonium de Lulmo, doctores, comitem Marcum de Callepio et Jacobum Philippum de Adraria, quod venderentur bona
/ 109v / comunitatis libere et sine conditione, sed non fuit obtenta quia et dictu turpe et facto damnosum et turpissimum erat nimis, et tota civitas murmurabat de hoc; posita sunt bona cumunitatis ad incantum publicum, sed nemo os posuit ad emptionem nec conductionem.
Postea die 16 [
decembris] proclamatum fuit ut in termino dierum octo solveretur talea seu imprestitum eo modo et quantitate quo fuit de anno 1499, sed etiam omnes lamentabantur quia superioribus duobus annis totus ager Bergomensis grandine devastatus, bellis continuis impendiis attritus, nunc Hispaniorum quinque mille ultra equos et innumeras meretrices gravissimis expensis, et dilicatis cibariis superbissime exhaustus, nullo mercaturæ exercitio exixtente bladi, videlicet frumenti pretio librarum 13 qualibet soma, vinbi ducatorum 6 quolibet plaustro, penuria omnium rerum maxima urgente et nulla a bello securutate, desperatio et tristitia quædam omnes invaserat; provisor, videlicet, d.nus Bartolomeus Mustus, homo sui capitis durus et militari licentiæ indilgens erat
/ 110r / cives non audebant libere providere nec bene concordes erant pro beneficio comuni, et boni viri non prævalebant nec mittebant
Venetias qui Dominio Veneto declararent res Bergomeas.
Die 18 decembris 1512 lectæ sunt litteræ ducales, quibus cum toto Collegio Veneto dicebatur provisori nostro quod auditis nunciis magnificæ Comunitatis et planitiei, ex una; et montium seu vallium certa hospitia stradiotorum volebant ... ne non cogerentur Valeriani ad contributionem dictorum stradiotarum nec consimilium expensarum, donec fieret per Dominium nova provisio et deliberatio. Quamobrem prefatus Provisor etiam ut dicebat in executione litterarum d.ni Pauli Capelli provisoris exercitus mandaverat sub poena indignationis Dominii et arbitrio et distributione d.ni Costantini Paleologi capitis stradiotarum decentia hospitia stradiotis, intactis vallibus. Quare tota civitas Bergomi exarsit in magnam indignationem et convocato consilio, pluribus super his disputatis et maxime de mittendo Venetias oratorem nomine publico, tandem d.nus
/ 110v / provisor dixit se velle mittere stradiotas Luere tanquam locum minus
læsum in bello et aliis impensis tempore præterito. Verum nonnulli ex ipsis stradiotis iverunt ad stipendium castellani Tricii Gallici, qui postea discurrebent cum Gallis per territorium Bergomense; verum superveniente peditatoi Hispano castrum Tricii obsessum fuit, et factis cuniculis et viis subterraneis ac tormentis bellicis adhibitis, castellanus venit ad colloquium cum marchione della Palude capitaneo Hispano circa deditionis pacta; et tandem die 5 januarii 1513 castrum tradidit, salvis castellano et omnibus peditibus Francis et Italis, qui sub eius stipendio castrum tenebant, et tenebantur pro rege Francorum.
Die mercuri 29 decembris 1512. Hercules Maximianus Sfortia adolescens dux Mediolani ingressus est mediolanum et
die jovis subsecuto [
30 decembris] Matteus Sedunensis episcopus legatus a latere celebravit missam in templo majori sanctæ Mariæ Mediolani, cum die mercurii prædicto
/ 111r / essent præfatus dux in monasterio Eustorgii extra portam Ticinensem cum Mattheo Crucense [Nota a lato:" vescovo Gurgense, ossia di Gurch"] legato Imperatoris, Mattheo Sedunensi episcopo, Raimundo vicerege hispano, oratoribus Helvetiorum fuit quædam altercatio inter eos quis ducem inducere deberet manto ducali; Raimundus asserebat hoc decus ad se pertinere quia in Paschate proxime elapso apud Ravennam Gallicum exercitum profugasset ; Mattheus Crucensis dicebat ducem Imperatoris feudatarium accipere debere de mansa sua indumentum; Helvetii affirmabant hoc sui muneris et dignitatis esse, quum ipsi
proximis diebus ab omni Lombardia Francos ajecissent, et statum Mediolani custodissent et conservassent ab inimicis. Dux ne alicui videretur inclinare, sponte et manibus propriis ducale vestimentum induit. Hoc vestimentum erat ex damasco candidissimo, quo pulchre inductus dux super equo albo Mediolanum intravit circahoram 22, comitatus hoc ordine, videlicte, præcedebant ducem oratores Helvetiæ numero 24; subsequebantur Ducem Sedunensis et Crucensis, Vicerex, deinde duo
/ 111v / oratores Pontificis romani, episcopus Montofoltiensis, Carolus Balionus, postea Petrus Dorcha hispanus orator, Andreas de Burgo orator Cesareus, Johannes Gonzaga, oratores duo Florentini, duo Mantuani, deinde Octavianus Maria Sfortia episcopus laudensis, ac Propser Columna et alii nobiles ac summates viri; Spatam præferebat frater ducis nomine Cæsar notus, cum applicuissent portæ Ticinensi, ibi Helvetii tradiderunt claves Mediolani Duci, religiosi omnes Mediolani qui obviam venerant
accepto duce sub baldachino qui ferebatur per quatuor juvenes Mediolanenses, deduxerunt ducem tandem in curtem veterem. Pauci feudatarii ducatus Mediolani affuerunt dictæ celebritati (?).
/ 112r / Die 8 januarii 1513 Hispani pedites iverunt in agrum Cremonensem et Brixianum, viventes suo appetitu tanquam domini seu Tyranni totius Lombardiæ; quod mirum omnibus videbatur ut tam pauci numero et tam viles erant Judei, Marani, Boscayni, Catellani, rustici, et totam Italiam quassabant et terrefaciebant, sed hoc Dei judicio fiebat. Italia et præcipue Lombardia pompis, gula, odiis, usuriis, impudicitiis luxuriabat, nec bonorum religiosorum prædicationes audiebat.
/ 112v / Die lunæ primo februarii 1513 in ecclesia sancte Mariæ prædicator de mandato provisoris legit super pulpito litteras ducales
diei 28 ianuarii, quod Maximilianus imperator dominis Venetis prorogaverat treguam cum eis per mensem præsentem, et successive per mensem martii, ut interim opera oratoris hispani concordium sequeretus, et item
die primo aprilis 1513 ipsa tregua publicata fuit per mensem.
Agebatur Romæ in basilica Lateranensi concilium generale ex indictione Iulii II Pontificis, ubi inter multa declaratum fuit cardinales conciliabuli Piasni cum adhærentibus fuisse et esse hereticos et schismaticos, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ rebelles, simul cum Ludovico Rege Francorum ac omnibus prælatis et principibus Franciæ receptantibus eos et continue favorem præstantibus; et tractabatur in dicto concilio de eximenda Franciæ potestate et omni auctoritate, ac tradenda aliis principibus Christianis; sed quia Iulius Pontifex
/ 113r / die 21 februarii [
1513] moritur, res mansit imperfecta et dux Mediolani auxilio Raimundi viceregis hispani placentiam et Parmam, quæ in Pontificis manu tenebantur, recepit; ac interim Iohannes de Medicis florentinus cardinalis diaconus sanctæ Mariæ in Dominica creatur Pontifex romanus, ac Leo decimus appellatur, in cuius bonis moribus et religionis fama spes Italiæ componendæ et pacificandæ divulgatur.
/ 113v /Die mercurii 27 aprilis 1513, quia propter penuriam maximam in territorio bergomensi panis, vini et aliarum rerum, innumera multitudo personarum repleverat Bergomum, et erat in multis locis pestis, in nomine Domini pro avertendis periculis etiam bellorum, conducti sunt omnes pauperes in civitatulam stipendiatis vacuam, ubi consortium Misericordiæ. ospitale majus et cives dietim ipsos inopes èascebant pane et menestra.
Quoniam treguæ inter Cæsarem et Venetos complebantur in fine Aprilis, et omnes stabant suspensi et in timore,
die primo maii in nocte veniente die secundo allatæ sunt litteræ ducales ex Venetiis diei 28 aprilis, quibus declarabatur et mandabatur domino Provisori Bergomi et Cremæ utnon permitterent aliqua nocumenta inferri subditis Imperatoris, hispanis nec Mediolanensibus, nisi essent provocati ab eis per injurias, et quod oculis apertis vigilanter intenderetur ne ab aliquo loco offensiones orirentur, ac civitas custodiretur cum diligentia.
/ 114r /Die dominico Pentecostes 15 maii 1513 in Bergamo publice dicebatur quod Io. Iacobus Triultius pro rege Francorum applicuerat Astam cum exercitu; Theodorus Trultius Venetias adiverat orator regius cum Bertolomeo Viano absoluto a rege Francorum; Maximilianus Sfortia dux Mediolanensis cum Raimundo vicerege Hispaniæ aufugerant Placentiam et in Parmensi dux captus erat. Et hæc procedere ex foedere Venetorum cum Gallis inito, quia Imperator nolebat restituere Veronam nec Brixiam Veneto Dominio. Postea compertum est Ducem Mediolani cum equitibus et peditibus Hispanis ivisse Alexandriam versus ad compescendos Gallicæ factionis homines, et ut se opponeret, si Franci venirent. Verum nec Io. Iacobus Triultius advenerat, nec Franci milites, sed Triultiani quidam ferebatur; tamen exercitum Francorum esse super Alpibus, et Bartolomeus Vianus iam in exercitu Venetorum imperator generalis electus Veronam versus castra ducere nunciatur; et Laurentius
Anguillaria ex Crema cum aliquod equitibus et peditibus
die 20 maii tulerat alimenta Francis in castrum Cremonæ. Stradioti Bergomo
/ 114v / exeuntes in territorium Trivilii excurrentes animalia bubula abegerant, licet Provisor Bergomi publicis proclamationibus mandavisset non debere excursiones facere in alienas terras circumvicinas et, fide in scriptis adhibita, per salvos conductus ad Caravagi ducalem commissarium destinasset nuntium. Stradioti prædæ avidissimi omnibus spretis etiam
die 22 maii abduxerunt ex Glarea Abduæ bestiamina plurima.
Die dominico 22 maii 1513, celebri processione præcedente in maximo populi coetu, solemniter super regio novo proclamata fuit pax et confederatio perpetua inter Ludovicum 12 Franciæ regem et Dominium Venetum et pro successoribus, ad constructionem et commodum utriusque status, et quietem reipublice Christianæ, et sedis apostolicæ bonum, reservato honorificentissimo loco in dicta confederatione Leoni X Pontifici romano, pro honore et reverentia erga Suam Sanctitatem. Et iam
die veneris proxime præterito Veneti armato milite miserant ad subsidium Francorum in castrum Cremonæ esculenta, quia fame deficiebant;
/ 115r / libet hic mecum admirari Principum voluntates mutabiles et Dominorum status maxime et vere instabiles: anno superiori nullam vidi acriorem inimicitiam et odium efficacius quam inter Francos et Venetos, nullam infestiorem perscrutationem in eorum alteros amicos; nunc ipsi
confederati amicorum utriusque amicos recipiant, et inimicorum inimicos oderunt
et chi ha male suo, suo è 'l danno; adeo melius est confidere in Domino quam in mundi principibus qui suorum commodorum solum habentes curam, alienas parvipendunt utilitates, sed omnis potestas a Deo est; vulgo dicitur
li signori si abbracciano, li sudditi se ammazzano.
Die 27 maii 1513 hora duodecima Theodorus Triultius cum Bertolameo Viano et parte exercitus Veneti recepit Cremonam, dedentibus cremonensibus nomine Regis Franciæ; et dicebatur Hispanos, Helvetios et alios divisim recessisse ab expeditione adversus Francos, et Mediolanum vocare Francos ad ducatum suscipiendum. Vide fortunæ ludos instabilis, et
/ 115v / omnia vertentis, convertentis et subvertentis, quod propediem cernet Italia suo malo maximo et superbia obcæcante.
Die mercurii primo iunii 1513 ex castris Venetis apud Bassianum territorii Laudensis dominus Dominicus Contarenus provisor generalis scripsit pluribus et ditioribus civibus bergomensibus quod recepta erat Brixia de manu Hispaniorum, et quod quantas possent pecunias mutuo darent et in castra mitterent ad se, quia ex Venetiis ob itineris longitudinem non poterant tam commode et subito haberi pecunias. Dederunt dominus Lucas Brembatus ducatos 100; dominus Franciscus Albanus ducatos 400; dominus Dominicus Cornellus cum fratre ducatos 1500; dominus David Brembatus ducatos 400; dominus Petrus Grumellus ducatos 500; dominus Galeaz Vertua ducatos 500; dominus Benedictus Gislandus ducatos 100; dominus Guido Benalius ducatos 100; dominus Paulus Zanchus ducatos 100; dominus Iohannes Augustinus della Turre ducatos 100; Gandinum ducatos.
/ 116r / Die martis 7 iunii 1513 venit nuncius quod in oppugnatione Novariæ Galli fugati sunt ab Helvetiis
die hesterna et in proelio pedites Gallici (manca) occisi. Quo nuncio accepto, Mediolanenses arma susceperunt contra Gallicos qui Mediolanum venerant, clamantes nomen Mauri Maximiani Sfortie absentis. Cremona, Laude et Papia idem fecit. Exercitus Venetus discessit ab agro cremonensi. Sacramorus Vicecomes dux Gallorum venit citra Adduam cum equitibus octingentis et se contulit in exercitum Venetum mandato Iohannis Iacobi Triultii, ut dicebatur. Timor erat Bergomi, maxime quia dictum fuerat Helvetios accedere velle Bergomi. Laurentius Anguillarius, qui pro Venetis parabat expugnationem castelli Brixiæ, inde abiit Cremam cum suis militibus. Exercitus Venetus retrocessit ad Albaretum; Gallici timore Helvetiorum iverunt versus montes ducis Sabaudiæ. Dux Mediolani scripsit hominibus Glaree Abduæ ut non molestarent
bergomenses nec cremonenses, nisi lacessiti iniuria aliqua.
/ 116v / Die 7 iunii suprascripti frumentum in Bergomo libras 16 solidos decem qualibet soma et pluri et usque die 11 et 13; die 14 venditum fuit libras 12; die 16 venditum fuit ut supra libras 7 solidos decem; die 18 in mane venditum fuit libras 8, hora 15 venditum fuit libras 11; et causa nulla erat, nisi quod pauci conduxerant bladum ad mercatum. Et plurie emptores venerant ex montibus sperantes pretium diminutum fore respectu pretii anterioris mercati.
Die 23 iunii veniebant nuntii ab exercitu Veneto dicentes quod erant in tractatu deditionis Veronæ, et quod sine dubio futurum erat concordium. Civitas Bergomi de hiis læta propter timorem imminentium hostium expectabat litteras provisorum de receptione Veronæ; aliqui dicebant adventare Hispanos fere nullo credebant; alii asserebant a Gallico exercitu prope montem Calvum Montisferrati in quadam valle reclusos esse Helvetios et Mediolanense exercitum; sed omnes nuncii erant incerti. Erant qui affirmarent stradiotas pro Venetis circumstare Brixiam cum pluribus aliis equitibus lævis armaturæ, sed omnia incerta iactabantur. Dictum fuit
die crastina adfuturum nuntium viceregis Hispani et Bergomi deditionem petiturum. Hoc aliqui credebant, aliqui non credebant. Stupor erat, et supra omnem admirationem videre tot statuum tam brevi tempore innovationes et revolutiones diversorum et alienorum principum.
Die 24 iunii 1513 post prandium hora 15 venit Bergomum unus tubicen cum Bernardino de Vegis filio q. domini Scipionis bergomatis Mediolani habitatore, qui dixit habere litteras viceregis. Ductus ad dominum Bartolameum Mustum provisorem, apertæ sunt littere per provisorem dominum Bortium (?) Venerium et Franciscum Bellafinum cancellarium comunitatis, et de eius voluntate vocati statim aliqui ex primoribus, intellecto tenore litterarum, dominus provisor, cognito quod aderant Hispani et impossibile erat eir resistere, et nullus erat Bergomi miles, ne præda et incendio vastaretur, dixit quod cives consulerent rebus suis et facerent prout a Deo inspirarentur; et se contulit in capellam. Cives aperuerunt portas Francisco viceregis commissario; et in ecclesia sanctæ Mariæ maioris in præsentia populi lecte sunt littere et dictum
/ 117v / quod per Andream Gallum tubicinem in platea, et omnibus vicinantiis publicaretur
tenor ipsarum litterarum, et omnes convenirent in dictam ecclesiam ad dicendum voluntatem suam circa deditionem et conservationem civitatis termino duarum horarum, quia sic petebat comissarius. Coacto populo ad altare maius, commissarius exposuit voluntatem suam duobus vicibus, dicens velle oboedientiam nomina Maximiani imperatoris et subsidium pecuniarum pro exercitu, et habere licentiam componendi de summa, bonis verbis exhortatur ad eo (?). Populus admiratur de denariorum tam subita et magna petitione, tandem ibi nominatim eliguntur nomine civitatis qui consultent, respondeant et decernant, sicut Deo inspirante melius videbitur prudentiæ eorum pro beneficio publico. In scriptis litteris istis publice lectis, videlicet:
Magnifici viri nobis carissimi,
Parmi usare l'offitio conveniente verso questa città, et per evitare li danni che li poriano venire mandarli el magnifico meser Francisco de Spug, capitan generale della Grassa
/ 118r / de questo felicissimo exercito, ad significarli che se voglia rendere et donare al dominio della Cesarea Maestà, della quale nui tenimo el carigo di Locotenente general in Italia, et prestarle la debita obbedientia, et farli quello servitio che lo bisogno merita; et state de bono animo che la sua Maestà Cesarea et suoi ministri sarete talmente tractati, che ve ne trovarete ben contenti; altrimente ne haverete per excusati, perché noi venimo recto tramite alli danni et alla expugnatione de ditta città; riferendo più particolarmente intenderete dal detto miser Pus (?), al quale ne exortamo vogliate donare fede et reverentia in tutto quel che da nostra parte ve dirà.
Datum in felicibus castris prope civitatem Laude, 23 iunii 1513.
Magnificis viris deputatis ad regimen magnificæ civitatis Bergomi nobis carissimis.
Allo che mandaretis (?). Don Raymundus de Cardona.
domini Trusardus Callepius, Franciscus Albanus, Leonardus Comendunus, Dominicus Tassus, equites, domini David Brembatus, Oliverius Augustus doctor, Georgius Benalius, Petrus Rivola, Hieronimus Colleonus, Hieronimus Poncinus doctor, Franciscus Lulmus, Aluisius Passus, Baptestinus Rota, Salvus Lupus,
/ 118v / consultatione inter eos adhibita in nomine Dei, responderunt commissario præscripto sese nomine civitatis et civitatem bergomensem dare et committere serenissimo Imperatori, et eius oboedientiæ fideliter parituros; pro pecunia vero velle adire viceregem et exponere conditionem civitatis; et ob id electi sunt oratores ad eum in Chocalium domini Franciscus Albanus et Oliverius Augustus, qui simul con domino commissario irent ad viceregem nomine civitatis.
Die dominico 26 iunii redierunt a vicerege domini Franciscus Albanus et Oliverius Augustus et, convocatis ellectis consociis cum quodam secretario secum conducto, tractaverunt de compositione nummorum exhibendorum. Citati sunt
/ 119r / singuli de qualibet domo ad audiendam petitionem. Veniunt omnes
ante prandium die lunæ in ecclesia sanctæ Mariæ, denuntiatur viceregem velle ducatos quadraginta mille, decem mille dono, reliquos pro subsidio exercitus. Deliguntur (?) ultra alios nonnulli ex burgo sancti Antonii et sancti Leonardi ad providendum.
Die dominico 26 iunii 1513 venerunt in domum Iacobi de Lulmo Iacobus Suardus, familiaris Malatestæ Suardi absentis, et quidam alii mediolanenses, quem captivum facere dicebant et domum suam spoliaturos. Re commissario imperiali denunciata, mittuntur Hispani qui duos vulneraverunt et reliquos in carcerem traxerunt; et ne cevitas in periculo versaretur, proclamatum fuit, nomine viceregis legati imperialis, ut omnes arma deponerent.
Die lunæ 27 iunii in ecclesia sanctæ Mariæ præstitum fuit iuramentum fidelitatis in manibus commissarii nomine Imperatoris, et publicata fuit taxatio ducatorum triginta duorum millium solvendorum per civitatem et totum territorium, quod intra biduum sub poena civitas tribuisse debeat ducatos sex mille, qui per deputatos dicebantur dari debere et taxari
/ 119v / super quadam talea anni 1491, de qua fere omnes lamentabantur, quia facta fuerat iniuste et inique, aggravando minores et divites exonerando, debita summa nummorum; sed non profuit reclamare in præsentiarum; et eo die in arengo proclamatum quod nemo in civitate nec extra quempiam lædat in re nec persona sub poena ducatorum 50, et deffensione impunita; præterea, quod omina datia iuxta solitum exigantur.
Hic nolo prætermittere quod semper fuit constans opinio universitatis civium et populi Bergomi, quod quotiescumque superioribus annis sub dominio Francorum et in omni mutatione status, etiam nunc petita fuit aliqua magna talea seu imprestitum, illi cives qui habebant bona rebellium confiscata tempore dominorum Venetorum, dubitantes et timentes ne ex mutatione dominorum eis dicta bona acciperentur, et redderentur hæredibus ipsorum rebellium revertentium Bergomum, atque ut conservarent in manibus emptorum et possidentium, curabant se aut amicos suos eligi et deputari ad colloquia et tractatus talearum et imprestitorum
/ 120r / prædictorum, et consentiebant ipsis taleis secreto, dummodo manutenerentur in possessione dictorum bonorum quondam rebellium; et parum curabant de damno aliorum civium, proprio bono et suæ utilitati intendentes; et semper fuit suspicio quod tales habentes bona rebellium semper primi et in primis concordent se cum inimicis dicta de causa.
Die dominico 3 iulii 1513 hora quinta noctis veniente die lunæ Laurentius Anguillarius ex Crema misit continum Martinengum, Maffeum Cagnolum cum equitibus quamplurimis et paucis peditibus armatis; qui, dispositis tabulis supra Serium, ascenderunt muros; et venientes per suburbium sancti Antonii ingressi sunt civitatem Bergomi per Planchetam portæ Pictæ; et ante lucem facto impetu, intraverunt domum domini David de Brembate, ubi erant comissarius et gubernator Hispani, et summa omnis denariorum exactorum pro talea; quod exinde abacceperunt et Cremam
/ 120v / detulerunt. Comissarius et gubernator in loco subterraneo clam occlusi permanserunt; pedites Veneti ex Capella descendentes per burgum Canalis domos ingrediebantur, farinam et alia cibaria in Capellam deportant. Maxima pars civium cum familiis et rebus, ut poterant, montana cursu petit. Erat timor prædæ ab Hispanis qui continue expectabantur ex castris viceregis, ubique in urbe pavor, tremor et latibulorum cogitatio. Deputati sunt tumultuarie, ut fit in periculis instantibus pro regimine et conservatione civitatis, domini David Brembatus, Franciscus Albanus et alii quidam, qui nomine publico proclamari iusserunt ne offensiones aliquo modo alicui fierent. Pedites 200 ex ere comuni describuntur, qui civitatem custodiant; castellanus Capelle cum sui peditibus in Capellam rediit, civitate in terrore et lacrimis derelicta. Excubiæ in platea
/ 121r / et suburbiis constitute, ne subita et improvisa irruptione hostis prædæ et sanguinis avidus ingrederetur. Hora noctis prima commissarius et gobernator in lucem educto (?) commiserant civitatis administrationem civibus deputatis, et abierunt in castra viceregis, sed prius criminati sunt civitatem, quod Venetis militibus obstare noluerat.
/ 122r / 1515, februarii Dominus Guidottus filius quondam domini Benalii de Benaliis, cum haberet infrascriptos liberos natos ex eo et domina Antonia de Albano eius coniuge, petiit vigore statuti Bergomi in collatione 10 loquentis de exemptione habentis decem filios quod sit liber ab omni honere. Hoc petiit a Consiliariis, seu ut nunc dicitur Deputatis, gubernationi Bergomi sub Maximiano Imperatore et sub Raimondo vicerege Neapolitano Hispano cesareo Locumtenente, et domino Alvaro Gusmano Hispano Bergomi gobernatore, etc., ut dictum privilegium statutorum sibi impartiretur, prout in actis Cancellariæ comunis Bergomi, die februarii 1515. Theosena, Lysania, Thelesio, Thimoleone, Anastasia, Aurelia, Serena, Hippolito, Fabio, Feliciana, Hironimo adhuc lactante liberis legitimis.